Erat eo tempore Antonius Brundisii; <is> vir- 3.24.1.1
tute militum confisus scaphas navium magnarum cir-
citer lx cratibus pluteisque contexit eoque milites
delectos inposuit atque eas in litore pluribus locis
separatim disposuit navesque triremes duas, quas 5
Brundisii faciendas curaverat, per causam exercendo-
rum remigum ad faucis portus prodire iussit. has cum 2.1
audacius progressas Libo vidisset, sperans intercipi
posse quadriremes V ad eas misit. quae cum navibus
nostris propinquassent, nostri veterani in portum
refugiebant, illi studio incitati incautius sequebantur. 5
iam ex omnibus partibus subito Antonianae scaphae 3.1
signo dato se in hostes incitaverunt primoque impetu
unam ex his quadriremem cum remigibus defensori-
busque suis ceperunt, reliquas turpiter refugere coege-
runt. ad hoc detrimentum accessit, ut equitibus per 4.1
oram maritimam ab Antonio dispositis aquari prohi-
berentur. qua necessitate et ignominia permotus Libo
discessit a Brundisio obsessionemque nostrorum omisit.
  Multi iam menses erant et hiems praecipita- 25.1.1
verat, neque Brundisio naves legionesque ad Caesa-
rem veniebant. ac nonnullae eius rei praetermissae
occasiones Caesari videbantur, quod certi saepe flave-
rant venti, quibus necessario committendum existi- 5
mabat. quantoque eius amplius processerat temporis, 2.1
tanto erant alacriores ad custodias, qui classibus prae-
erant, maioremque fiduciam prohibendi habebant, et
crebris Pompei litteris castigabantur, quoniam primo
venientem Caesarem non prohibuissent, ut reliquos 5
eius exercitus impedirent, duriusque cotidie tempus
ad transportandum lenioribus ventis expectabant. qui- 3.1
bus rebus permotus Caesar Brundisium ad suos seve-
rius scripsit, nacti idoneum ventum ne occasionem
navigandi dimitterent, sive ad litora Apolloniatium
<sive ad Labeatium> cursum dirigere atque eo naves 5
eicere possent. haec a custodiis classium loca maxime 4.1
vacabant, quod se longius <a> portibus committere
non auderent.