| Interim Milo dimissis circum municipia lit- | 3.22.1.1 |
| teris <se> ea, quae faceret, iussu atque imperio facere | |
| Pompei, quae mandata ad se per Vibullium delata | |
| essent, quos ex aere alieno laborare arbitrabatur, sol- | |
| licitabat. apud quos cum proficere nihil posset, qui- | 2.1 |
| busdam solutis ergastulis Compsam in agro Hirpino | |
| oppugnare coepit. eo cum a Q. Pedio praetore cum le- | |
| gione * * * , lapide ictus ex muro perit. et Caelius | 3.1 |
| profectus, ut dictitabat, ad Caesarem pervenit Thurios. | |
| ubi cum quosdam eius municipii sollicitaret equiti- | |
| busque Caesaris Gallis atque Hispanis, qui eo prae- | |
| sidii causa missi erant, pecuniam polliceretur, ab his | 5 |
| est interfectus. ita magnarum initia rerum, quae occu- | 4.1 |
| patione magistratuum et temporum sollicitam Italiam | |
| habebant, celerem et facilem exitum habuerunt. | |
| Libo profectus ab Orico cum classe cui prae- | 23.1.1 |
| erat navium l Brundisium venit insulamque quae | |
| contra portum Brundisinum est occupavit, quod prae- | |
| stare arbitrabatur unum locum, qua necessarius no- | |
| stris erat egressus, quam omnia litora ac portus | 5 |
| custodia clausos tueri. hic repentino adventu naves | 2.1 |
| onerarias quasdam nactus incendit et unam frumento | |
| onustam abduxit magnumque nostris terrorem iniecit, | |
| et noctu militibus ac sagittariis in terra expositis prae- | |
| sidium equitum deiecit et adeo loci opportunitate pro- | 5 |
| fecit, uti ad Pompeium litteras mitteret, naves reliquas, | |
| si vellet, subduci et refici iuberet; sua classe auxilia | |
| sese Caesaris prohibiturum. |