| Isdem temporibus M. Caelius Rufus praetor | 3.20.1.1 |
| causa debitorum suscepta initio magistratus tribunal | |
| suum iuxta C. Treboni, praetoris urbani, sellam con- | |
| locavit, et siquis appellavisset de aestimatione et de | |
| solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar | 5 |
| praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur. sed | 2.1 |
| fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui | |
| <his> temporibus clementer et moderate ius dicendum | |
| existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium | |
| appellandi nasceretur. nam fortasse inopiam excusare | 3.1 |
| et calamitatem aut propriam suam aut temporum queri | |
| et difficultates auctionandi proponere etiam mediocris | |
| est animi; integras vero tenere possessiones, qui se | |
| debere fateantur, cuius animi aut cuius impudentiae | 5 |
| est? itaque, hoc qui postularet, reperiebatur nemo. | 4.1 |
| atque ipsis, ad quorum commodum pertinebat, durior | |
| inventus est Caelius. et ab hoc profectus initio, ne | 5.1 |
| frustra ingressus turpem causam videretur, legem pro- | |
| mulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae | |
| solvantur. | |
| Cum resisteret Servilius consul reliquique | 21.1.1 |
| magistratus et minus opinione sua efficeret, ad homi- | |
| num excitanda studia sublata priore lege duas pro- | |
| mulgavit, unam, qua mercedes habitationum annuas | |
| conductoribus donavit, aliam tabularum novarum, im- | 2.1 |
| petuque multitudinis in C. Trebonium facto et non- | |
| nullis vulneratis eum de tribunali deturbavit. de qui- | 3.1 |
| bus rebus Servilius consul ad senatum rettulit, sena- | |
| tusque Caelium ab re publica removendum censuit. | |
| hoc decreto eum consul senatu prohibuit et contionari | |
| conantem de rostris deduxit. ille ignominia et dolore | 4.1 |
| permotus palam se proficisci ad Caesarem simulavit; | |
| clam nuntiis ad Milonem missis, qui Clodio interfecto | |
| eo nomine erat damnatus, atque eo in Italiam evocato, | |
| quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae re- | 5 |
| liquias habebat, sibi coniunxit atque eum in Thurinum | |
| ad sollicitandos pastores praemisit. ipse cum Casili- | 5.1 |
| num venisset unoque tempore signa eius militaria at- | |
| que arma Capuae essent comprensa et familia Neapoli | |
| visa quae proditionem oppidi appararet, patefactis | |
| consiliis exclusus Capua et periculum veritus, quod | 5 |
| conventus arma ceperat atque eum hostis loco haben- | |
| dum existimabat, consilio destitit atque eo itinere sese | |
| avertit. |