| Bibulus multos dies terra prohibitus et gra- | 3.18.1.1 |
| viore morbo ex frigore ac labore inplicitus, cum neque | |
| curari posset neque susceptum officium deserere vel- | |
| let, vim morbi sustinere non potuit. eo mortuo ad ne- | 2.1 |
| minem unum summa imperii redit, sed separatim suam | |
| quisque classem ad arbitrium suum administrabat. Vi- | 3.1 |
| bullius sedato tumultu, quem repentinus Caesaris ad- | |
| ventus concitaverat, ubi primum e re visum est, adhi- | |
| bito Libone et L. Lucceio et Theophane, quibus<cum> | |
| communicare de maximis rebus Pompeius consueve- | 5 |
| rat, de mandatis Caesaris agere instituit. quem ingres- | 4.1 |
| sum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura | |
| prohibuit. 'quid mihi' inquit 'aut vita aut civitate opus | |
| est, quam beneficio Caesaris habere videbor? cuius | |
| rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua | 5 |
| profectus sum * * * reductus existimabor bello per- | |
| fecto.' ab iis Caesar haec facta cognovit, qui sermoni | 5.1 |
| interfuerunt. conatus tamen nihilominus est aliis ra- | |
| tionibus per conloquia de pace agere. | |
| Inter bina castra Pompei atque Caesaris | 19.1.1 |
| unum flumen tantum intererat Apsus, crebraque inter | |
| se conloquia milites habebant, neque ullum interim | |
| telum per pactiones loquentium traiciebatur. mittit | 2.1 |
| P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea | |
| quae maxime ad pacem pertinere viderentur ageret, et | |
| crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad | |
| cives [de pace duos] legatos mittere, quod etiam fugi- | 5 |
| tivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, prae- | |
| sertim cum id agerent, ne cives cum civibus armis de- | |
| certarent. multa suppliciter locutus, ut de sua atque | 3.1 |
| omnium salute debebat, silentioque ab utrisque mili- | |
| tibus auditus. responsum est ab altera parte Aulum | 4.1 |
| Varronem profiteri se altera die ad conloquium ven- | |
| turum atque una visurum, quemadmodum tuto legati | |
| venire et quae vellent exponere possent; certumque ei | |
| rei tempus constituitur. quo cum esset postero die | 5.1 |
| ventum, magna utrimque multitudo convenit, magna- | |
| que erat expectatio eius rei atque omnium animi in- | |
| tenti esse ad pacem videbantur. qua ex frequentia | 6.1 |
| T. Labienus prodit, †summissa oratione loqui de pace | |
| atque altercari cum Vatinio incipit. quorum mediam | 7.1 |
| orationem interrumpunt subito undique tela immissa; | |
| quae ille obtectus armis militum vitavit; vulnerantur | |
| tamen complures, in his Cornelius Balbus, M. Plotius | |
| L. Tiburtius centuriones militesque nonnulli. tum La- | 8.1 |
| bienus: 'desinite ergo de conpositione loqui; nam nobis | |
| nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest.' |