| Caesar eo tempore cum legione una profec- | 3.16.1.1 |
| tus ad recipiendas ulteriores civitates et rem frumen- | |
| tariam expediendam, qua anguste utebatur, erat ad | |
| Buthrotum oppidum <quod est oppositum> Corcyrae. | |
| ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de | 2.1 |
| postulatis Libonis et Bibuli legionem relinquit; ipse | |
| Oricum revertitur. eo cum venisset, evocantur illi ad | 3.1 |
| conloquium. prodit Libo atque excusat Bibulum, quod | |
| is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam | |
| privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura concep- | |
| tas; ob eam causam conloquium vitasse, ne res maxi- | 5 |
| mae spei maximaeque utilitatis eius iracundia impe- | |
| direntur. <suam> [Pompei] summam esse ac fuisse | 4.1 |
| semper voluntatem, ut componeretur atque ab armis | |
| discederetur, sed potestatem eius rei nullam habere, | |
| propterea quod de consilii sententia summam belli re- | |
| rumque omnium Pompeio permiserint. sed postulatis | 5.1 |
| Caesaris cognitis missuros ad Pompeium, atque illum | |
| reliqua per se acturum hortantibus ipsis. interea ma- | |
| nerent indutiae, dum ab illo rediri posset, neve alter | |
| alteri noceret. huc addit pauca de causa et de copiis | 5 |
| auxiliisque suis. | |
| Quibus rebus neque tum respondendum Cae- | 17.1.1 |
| sar existimavit, neque nunc, ut memoriae prodatur, | |
| satis causae putamus. postulabat Caesar, ut legatos | 2.1 |
| sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret idque | |
| ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum per- | |
| ducerent quod ad indutias pertineret, sic belli ratio- | 3.1 |
| nem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua | |
| impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet. si | 4.1 |
| hoc sibi remitti vellent, remitterent ipsi de maritimis | |
| custodiis; si illud tenerent, se quoque id retenturum. | |
| nihilominus tamen agi posse de compositione, ut haec | |
| non remitterentur, neque hanc rem illi esse impedi- | 5 |
| mento. Libo neque legatos Caesaris recipere neque | 5.1 |
| periculum praestare eorum, sed totam rem ad Pom- | |
| peium reicere; unum instare de indutiis vehementissi- | |
| meque contendere. quem ubi Caesar intellexit prae- | 6.1 |
| sentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem | |
| orationem instituisse, neque ullam spem aut condicio- | |
| nem pacis adferre, ad reliquam cogitationem belli sese | |
| recepit. | 5 |