| Bibulus, ut supra demonstratum est, erat in | 3.15.1.1 |
| classe ad Oricum, et sicuti mari portibusque Caesarem | |
| prohibebat, ita ipse omni terra earum regionum pro- | |
| hibebatur. praesidiis enim dispositis omnia litora a | 2.1 |
| Caesare tenebantur, neque lignandi atque aquandi ne- | |
| que naves ad terram religandi potestas fiebat. erat | 3.1 |
| res in magna difficultate, summisque angustiis rerum | |
| necessariarum premebantur, adeo ut cogerentur sicuti | |
| reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra | |
| navibus onerariis supportare, atque etiam uno tempore | 4.1 |
| accidit, ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus, | |
| quibus erant tectae naves, nocturnum excipere rorem | |
| cogerentur. quas tamen difficultates patienter atque | 5.1 |
| aequo animo ferebant, neque sibi nudanda litora et | |
| relinquendos portus existimabant. sed cum essent in | 6.1 |
| quibus demonstravi angustiis ac se Libo cum Bibulo | |
| coniunxisset, loquuntur ambo ex navibus cum M'. Aci- | |
| lio et Statio Murco legatis, quorum alter oppidi muris, | |
| alter praesidiis terrestribus praeerat: velle se de maxi- | 5 |
| mis rebus cum Caesare loqui, si sibi eius <rei> facul- | |
| tas detur. huc addunt pauca rei confirmandae causa, | |
| ut de compositione acturi viderentur. interim postu- | 7.1 |
| lant, ut sint indutiae, atque ab iis impetrant. magnum | 8.1 |
| enim, quod adferebant, videbatur, et Caesarem id summe | |
| sciebant cupere, et profectum aliquid Vibulli mandatis | |
| existimabatur. |