| At Pompeius cognitis his rebus, quae erant | 3.13.1.1 |
| Orici atque Apolloniae gestae, Dyrrachio timens diurnis | |
| eo nocturnisque itineribus contendit. simul Caesar ad- | 2.1 |
| propinquare dicebatur; tantusque terror incidit eius | |
| exercitu, quod properans noctem die coniunxerat ne- | |
| que iter intermiserat, ut paene omnes ex Epiro finiti- | |
| misque regionibus signa relinquerent, complures arma | 5 |
| proicerent, ac fugae simile iter videretur. sed cum | 3.1 |
| prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque | |
| metari iussisset, perterrito etiam tum exercitu princeps | |
| Labienus procedit iuratque se eum non deserturum | |
| eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna | 5 |
| tribuisset. hoc idem reliqui iurant legati; hos tribuni | 4.1 |
| militum centurionesque sequuntur, atque idem omnis | |
| exercitus iurat. Caesar praeoccupato itinere ad Dyr- | 5.1 |
| rachium finem properandi facit castraque ad flumen | |
| Apsum ponit in finibus Apolloniatium, ut castellis vigi- | |
| liisque bene meritae civitates tutae essent [praesidio], | |
| ibique reliquarum ex Italia legionum adventum expec- | 5 |
| tare et sub pellibus hiemare constituit. hoc idem Pom- | 6.1 |
| peius fecit et trans flumen Apsum positis castris eo | |
| copias omnes auxiliaque conduxit. | |
| Calenus legionibus equitibusque Brundisii in | 14.1.1 |
| naves inpositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantam | |
| navium facultatem habebat, naves solvit, paulumque a | |
| portu progressus litteras a Caesare accepit, quibus est | |
| certior factus portus litoraque omnia classibus adver- | 5 |
| sariorum teneri. quo cognito se in portum recipit na- | 2.1 |
| vesque omnes revocat. una ex his quae perseveravit | |
| neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine mili- | |
| tibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum | |
| atque a Bibulo expugnata est. qui de servis liberisque | 3.1 |
| omnibus ad inpuberes supplicium sumit et ad unum | |
| interficit. ita exiguo tempore magnoque casu totius | |
| exercitus salus constitit. |