| Vibullius his expositis [Corcyrae] non minus | 3.11.1.1 |
| necessarium esse existimavit de repentino adventu Cae- | |
| saris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium | |
| capere posset, ante quam de mandatis agi inciperetur, | |
| atque ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus | 5 |
| oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium | |
| contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret. Pompeius erat | 2.1 |
| eo tempore in Candavia iterque ex Macedonia in hiberna | |
| Apolloniam Dyrrachiumque habebat. sed re nova per- | |
| turbatus maioribus itineribus Apolloniam petere coepit, | |
| ne Caesar orae maritimae civitates occuparet. at ille ex- | 3.1 |
| positis militibus eodem die Oricum proficiscitur. quo | |
| cum venisset, L. Torquatus, qui iussu Pompei oppido | |
| praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, cona- | |
| tus portis clausis oppidum defendere, cum Graecos mu- | 4.1 |
| rum ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se | |
| contra imperium populi Romani pugnaturos negarent, | |
| oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere | |
| conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit | 5 |
| et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo | |
| conservatus est. | |
| Recepto Caesar Orico nulla interposita mora | 12.1.1 |
| Apolloniam proficiscitur. eius adventu audito L. Sta- | |
| berius, qui ibi praeerat, aquam comportare in arcem | |
| atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere | |
| coepit. illi vero daturos se negare neque portas consuli | 2.1 |
| praeclusuros neque sibi iudicium sumpturos contra, | |
| atque omnis Italia [populus Romanus] iudicavisset. | |
| quorum cognita voluntate clam profugit Apollonia Sta- | 3.1 |
| berius. illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque | |
| recipiunt. hos sequuntur Byllidenses Amantini et re- | 4.1 |
| liquae finitimae civitates totaque Epirus et legatis ad | |
| Caesarem missis, quae imperaret, facturos pollicentur. |