| Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pom- | 3.10.1.1 |
| pei praefectum, bis in potestatem pervenisse Caesaris | |
| atque ab eo esse dimissum, semel ad Corfinium, iterum | |
| in Hispania. hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum | 2.1 |
| iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mit- | |
| teret, eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem | |
| habere intellegebat. erat autem haec summa manda- | 3.1 |
| torum: debere utrumque pertinaciae finem facere et | |
| ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari. | |
| satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae | 4.1 |
| pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos | |
| casus timerent: illum Italia expulsum amissa Sicilia | 5.1 |
| et Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus <in> | |
| Italia atque Hispania civium Romanorum c atque xxx, | |
| <se> morte Curionis et detrimento Africani exercitus et | |
| Antoni militumque deditione ad Curictam. proinde sibi | 6.1 |
| ac rei publicae parcerent, <cum> quantum in bello for- | |
| tuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent | |
| documento. hoc unum esse tempus de pace agendi, dum | 7.1 |
| sibi uterque confideret et pares ambo viderentur; si vero | |
| alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse usurum | |
| condicionibus pacis eum, qui superior videretur, neque | |
| fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum | 5 |
| confideret. condiciones pacis quoniam antea convenire | 8.1 |
| non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere. | |
| interesse id rei publicae et ipsis placere oportere, si | 9.1 |
| uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo | |
| exercitum dimissurum. depositis armis auxiliisque, qui- | 10.1 |
| bus nunc confiderent, necessario populi senatusque | |
| iudicio fore utrumque contentum. haec quo facilius | 11.1 |
| Pompeio probari possent, omnes suas terrestres ur- | |
| biumque copias dimissurum * * * . |