| Discessu Liburnarum ex Illyrico M. Octavius | 3.9.1.1 |
| cum iis quas habebat navibus Salonas pervenit. ibi | |
| concitatis Dalmatis reliquisque barbaris Issam a Cae- | |
| saris amicitia avertit. conventum Salonis cum neque | 2.1 |
| pollicitationibus neque denuntiatione periculi permo- | |
| vere posset, oppidum oppugnare instituit. est autem | |
| oppidum et loci natura et colle munitum. sed celeriter | 3.1 |
| cives Romani ligneis effectis turribus sese munierunt, | |
| et cum essent infirmi ad resistendum propter paucita- | |
| tem hominum crebris confecti vulneribus, ad extre- | |
| mum auxilium descenderunt servosque omnes puberes | 5 |
| liberaverunt et praesectis omnium mulierum crinibus | |
| tormenta effecerunt. quorum cognita sententia Octa- | 4.1 |
| vius quinis castris oppidum circumdedit atque uno | |
| tempore obsidione et oppugnationibus eos premere | |
| coepit. illi omnia perpeti parati maxime a re frumen- | 5.1 |
| taria laborabant. cui re missis ad Caesarem legatis | |
| auxilium ab eo petebant; reliqua, ut poterant, incom- | |
| moda per se sustinebant. et longo interposito spatio | 6.1 |
| cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavia- | |
| nos effecisset, nacti occasionem meridiani temporis | |
| discessu eorum pueris mulieribusque in muro dispo- | |
| sitis, nequid cotidianae consuetudinis desideraretur, | 5 |
| ipsi manu facta cum iis quos nuper maxime liberave- | |
| rant, in proxima Octavi castra inruperunt. his ex- | 7.1 |
| pugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia | |
| et quarta et deinceps reliqua, omnibusque eos castris | |
| expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque | |
| ipsum Octavium in naves confugere coegerunt. hic | 5 |
| fuit oppugnationis exitus. iamque hiems adpropinqua- | 8.1 |
| bat, et tantis detrimentis acceptis Octavius desperata | |
| oppugnatione oppidi Dyrrachium sese ad Pompeium | |
| recepit. |