| Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Ru- | 3.7.1.1 |
| fus cum Asiaticis navibus xviii, quibus iussu D. Laelii | |
| praeerant, M. Bibulus cum navibus cx Corcyrae. sed | 2.1 |
| neque hi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi, cum | |
| Caesar omnino xii naves longas praesidio duxisset, in | |
| quibus erant constratae iiii, neque Bibulus impeditis | |
| navibus dispersisque remigibus satis mature occurrit, | 5 |
| quod prius ad continentem visus est Caesar, quam de | |
| eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur. | |
| Expositis militibus naves eadem nocte Brun- | 8.1.1 |
| disium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones | |
| equitatusque transportari possent. huic officio prae- | 2.1 |
| positus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in | |
| transportandis legionibus adhiberet. sed serius a terra | |
| provectae naves neque usae nocturna aura in redeundo | |
| offenderunt. Bibulus enim Corcyrae certior factus de | 3.1 |
| adventu Caesaris, sperans alicui se parti onustarum | |
| navium occurrere posse inanibus occurrit, et nactus | |
| circiter xxx in eas indiligentiae suae ac doloris ira- | |
| cundiam erupit, omnesque incendit eodemque igne nau- | 5 |
| tas dominosque navium interfecit, magnitudine poenae | |
| reliquos terreri sperans. hoc confecto negotio a Saso- | 4.1 |
| nis ad Orici portum stationes litoraque omnia longe | |
| lateque classibus occupavit, custodiisque diligentius | |
| dispositis, ipse gravissima hieme in navibus excubans | |
| neque ullum laborem aut munus despiciens neque | 5 |
| subsidium exspectans, si in Caesaris complexum ve- | |
| nire posset, ..................................... |