| Frumenti vim maximam ex Thessalia Asia | 3.5.1.1 |
| Aegypto Creta Cyrenis reliquisque regionibus compa- | |
| raverat. hiemare Dyrrachii Apolloniae omnibusque op- | 2.1 |
| pidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem | |
| prohiberet, eiusque rei causa omni ora maritima clas- | |
| sem disposuerat. praeerat Aegyptiis navibus Pompeius | 3.1 |
| filius, Asiaticis D. Laelius et C. Triarius, Syriacis | |
| C. Cassius, Rhodiis C. Marcellus cum C. Coponio, Li- | |
| burnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et | |
| M. Octavius. toti tamen officio maritimo M. Bibulus | 4.1 |
| praepositus cuncta administrabat; ad hunc summa im- | |
| perii respiciebat. | |
| Caesar ut Brundisium venit, contionatus apud | 6.1.1 |
| milites, quoniam prope ad finem laborum ac pericu- | |
| lorum esset perventum, aequo animo mancipia atque | |
| inpedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves | |
| conscenderent, quo maior numerus militum posset in- | 5 |
| poni, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate spe- | |
| rarent, conclamantibus omnibus, imperaret quod vel- | |
| let, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse | |
| facturos, ii Nonas Ianuarias naves solvit. impositae, | 2.1 |
| ut supra demonstratum est, legiones vii. postridie ter- | 3.1 |
| ram attigit. Cerauniorum saxa inter et alia loca peri- | |
| culosa quietam nanctus stationem et portus omnes ti- | |
| mens, quod teneri ab adversariis arbitrabantur, ad eum | |
| locum qui appellabatur Palaeste, omnibus navibus ad | 5 |
| unam incolumibus milites exposuit. |