| Quibus cognitis rebus Cn. Pompeius filius, | 3.40.1.1 |
| qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit sub- | |
| mersamque navem remulco multisque contendens fu- | |
| nibus abduxit atque alteram navem, quae erat ad | |
| custodiam ab Acilio posita, pluribus adgressus navi- | 5 |
| bus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex supe- | |
| riori pugnans loco integrosque semper defatigatis sub- | |
| mittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et | |
| <telis ex> classe moenia oppidi temptans, uti adversa- | |
| riorum manus diduceret, labore et multitudine telorum | 10 |
| nostros vicit deiectisque defensoribus, qui omnes sca- | |
| phis excepti refugerunt, eam navem expugnavit. eodem- | 2.1 |
| que tempore ex altera parte molem tenuit naturalem | |
| obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, iiii bi- | |
| remes subiectis scutulis inpulsas vectibus in interiorem | |
| portum transduxit. ita ex utraque parte naves longas | 3.1 |
| adgressus, quae erant deligatae ad terram atque ina- | |
| nes, iiii ex his abduxit, reliquas incendit. hoc confecto | 4.1 |
| negotio D. Laelium ab Asiatica classe abductum reli- | |
| quit, qui commeatus Byllide atque Amantia inportari | |
| in oppidum prohiberet. ipse Lissum profectus naves | 5.1 |
| onerarias xxx a M. Antonio relictas intra portum ad- | |
| gressus omnes incendit; Lissum expugnare conatus, | |
| defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus | |
| erant, militibusque, quos praesidii causa miserat Cae- | 5 |
| sar, triduum moratus paucis in oppugnatione amissis | |
| re infecta inde discessit. |