| Caesar postquam Pompeium ad Asparagium | 3.41.1.1 |
| esse cognovit, eodem cum exercitu profectus expu- | |
| gnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pom- | |
| peius praesidium habebat, tertio die [Macedoniam] ad | |
| Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit et pos- | 5 |
| tridie eductis omnibus copiis acie instructa decer- | |
| nendi potestatem Pompeio fecit. ubi illum suis locis | 2.1 |
| se tenere animum advertit, reducto in castra exercitu | |
| aliud sibi consilium capiendum existimavit. itaque | 3.1 |
| postero die omnibus copiis magno circuitu difficili an- | |
| gustoque itinere Dyrrachium profectus est sperans | |
| Pompeium aut Dyrrachium compelli aut ab eo inter- | |
| cludi posse, quod omnem commeatum totiusque belli | 5 |
| adparatum eo contulisset: ut accidit. Pompeius enim | 4.1 |
| primo ignorans eius consilium, quod diverso ab ea | |
| regione itinere profectum videbat, angustiis rei fru- | |
| mentariae compulsum discessisse existimabat; postea | |
| per exploratores certior factus postero die castra movit | 5 |
| breviore itinere se occurrere ei posse sperans. quod | 5.1 |
| fore suspicatus Caesar militesque adhortatus, ut aequo | |
| animo laborem ferrent, parva parte noctis itinere inter- | |
| misso mane Dyrrachium venit, cum primum agmen | |
| Pompei procul cerneretur, atque ibi castra posuit. | 5 |
| Pompeius interclusus Dyrrachio, ubi propo- | 42.1.1 |
| situm tenere non potuit, secundo usus consilio edito | |
| loco, qui appellatur Petra aditumque habet navibus | |
| mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis, | |
| castra communit. eo partem navium longarum con- | 2.1 |
| venire, frumentum commeatumque ab Asia atque om- | |
| nibus regionibus, quas tenebat, conportari imperat. | |
| Caesar longius bellum ductum iri existimans et de | 3.1 |
| Italicis commeatibus desperans, quod tanta diligentia | |
| omnia litora a Pompeianis tenebantur classesque ip- | |
| sius, quas hieme in Sicilia Gallia Italia fecerat, mora- | |
| bantur, in Epirum rei frumentariae causa Q. Tillium | 5 |
| et L. Canuleium legatos misit, quodque hae regiones | |
| aberant longius, locis certis horrea constituit vectu- | |
| rasque frumenti finitimis civitatibus discripsit. item | 4.1 |
| Lisso Parthinisque et omnibus castellis, quod esset | |
| frumenti, conquiri iussit. id erat perexiguum cum ip- | 5.1 |
| sius agri natura, quod sunt loca aspera ac montuosa | |
| ac plerumque frumento utuntur inportato, tum quod | |
| Pompeius haec providerat et superioribus diebus prae- | |
| dae loco Parthinos habuerat frumentumque omne con- | 5 |
| quisitum spoliatis effossisque eorum domibus per equi- | |
| tes in Petram comportarat. |