| Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit | 3.43.1.1 |
| ex loci natura. erant enim circum castra Pompei per- | |
| multi editi atque asperi colles. hos primum praesidiis | |
| tenuit castellaque ibi communiit. inde, ut loci cuiusque | 2.1 |
| natura ferebat, ex castello in castellum perducta mu- | |
| nitione circumvallare Pompeium instituit. haec spec- | |
| tans, quod angusta re frumentaria utebatur, quodque | 3.1 |
| Pompeius multitudine equitum valebat, quo minore | |
| periculo undique frumentum commeatumque exercitui | |
| supportare posset, simul uti pabulatione Pompeium | |
| prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam in- | 5 |
| utilem efficeret, tertio ut auctoritatem, qua ille maxime | |
| apud exteras nationes niti videbatur, minueret, cum | |
| fama per orbem terrarum percrebruisset illum a Cae- | |
| sare obsideri neque audere proelio dimicare. | |
| Pompeius neque a mari Dyrrachioque disce- | 44.1.1 |
| dere volebat, quod omnem adparatum belli, tela arma | |
| tormenta ibi conlocaverat frumentumque exercitui na- | |
| vibus subportabat, neque munitiones Caesaris prohi- | |
| bere poterat, nisi proelio decertare vellet; quod eo | 5 |
| tempore statuerat faciendum non esse. relinquebatur, | 2.1 |
| ut extremam rationem belli sequens quam plurimos | |
| colles occuparet et quam latissimas regiones praesi- | |
| diis teneret Caesarisque copias quam maxime posset | |
| distineret; idque accidit. castellis enim xxiv effectis | 3.1 |
| xv milia passuum <in> circuitu amplexus hoc spatio | |
| pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu | |
| sata, quibus interim iumenta pasceret. atque ut nostri | 4.1 |
| perpetuas munitiones habebant perductas ex castellis | |
| in proxima castella, nequo loco erumperent Pompeiani | |
| ac nostros post tergum adorirentur [timebant], ita illi | |
| interiore spatio perpetuas munitiones efficiebant, ne- | 5 |
| quem locum nostri intrare atque ipsos a tergo circum- | |
| venire possent. sed illi operibus vincebant, quod et | 5.1 |
| numero militum praestabant et interiore spatio mino- | |
| rem circuitum habebant. quae cum erant loca Caesari | |
| capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis et dimi- | 6.1 |
| care non constituerat, tamen suis locis sagittarios | |
| funditoresque mittebat, quorum magnum habebat nu- | |
| merum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque | |
| incesserat timor sagittarum, atque omnes fere milites | 5 |
| aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas | |
| aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent. |