| In occupandis praesidiis magna vi uterque | 3.45.1.1 |
| nitebatur: Caesar, ut quam angustissime Pompeium | |
| contineret, Pompeius, ut quam plurimos colles quam | |
| maximo circuitu occuparet; crebraque ob eam causam | |
| proelia fiebant. in his cum legio Caesaris nona prae- | 2.1 |
| sidium quoddam occupavisset et munire coepisset, | |
| huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius | |
| occupavit nostrosque opere prohibere coepit, et cum | 3.1 |
| una ex parte prope aequum aditum haberet, primum | |
| sagittariis funditoribusque circumiectis, postea levis | |
| armaturae magna multitudine missa tormentisque pro- | |
| latis munitiones impediebat. neque erat facile nostris | 5 |
| uno tempore propugnare et munire. Caesar cum suos | 4.1 |
| ex omnibus partibus vulnerari videret, recipere se | |
| iussit et loco excedere. erat per declive receptus. illi | 5.1 |
| autem hoc acrius instabant neque regredi nostros pa- | |
| tiebantur, quod timore adducti locum relinquere vide- | |
| bantur. dicitur eo tempore glorians apud suos Pom- | 6.1 |
| peius dixisse, non recusare se, quin nullius usus | |
| imperator existimaretur, si sine maximo detrimento | |
| legiones Caesaris sese recepissent inde, quo temere | |
| essent progressae. | 5 |
| Caesar receptui suorum timens crates ad ex- | 46.1.1 |
| tremum tumulum contra hostem proferri et adversas | |
| locari, intra has mediocri latitudine fossam tectis mi- | |
| litibus obduci iussit, locumque in omnis partes quam | |
| maxime impediri. ipse idoneis locis funditores instru- | 2.1 |
| xit, ut praesidio nostris se recipientibus essent. his | |
| rebus conpletis legionem reduci iussit. Pompeiani hoc | 3.1 |
| insolentius atque audacius nostros premere et instare | |
| coeperunt, cratesque pro munitione obiectas propule- | |
| runt, ut fossas transcenderent. quod cum animadver- | 4.1 |
| tisset Caesar, veritus, ne non reducti, sed deiecti vide- | |
| rentur maiusque detrimentum caperetur, a medio fere | |
| spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat, co- | |
| hortatus tuba signum dari atque in hostes impetum | 5 |
| fieri iussit. milites legiones viiii subito conspirati pila | 5.1 |
| coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum inci- | |
| tati cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga | |
| vertere coegerunt; quibus ad recipiendum crates derec- | |
| tae longuriique obiecti et institutae fossae magno im- | 5 |
| pedimento fuerunt. nostri vero, qui satis habebant sine | 6.1 |
| detrimento discedere, compluribus interfectis, v om- | |
| nino suorum amissis quietissime receperunt, pauloque | |
| citra eum locum aliis comprehensis collibus muni- | |
| tiones perfecerunt. | 5 |