| Erat nova et inusitata belli ratio cum tot cas- | 3.47.1.1 |
| tellorum numero tantoque spatio et tantis munitio- | |
| nibus et toto obsidionis genere, tum etiam reliquis | |
| rebus. nam quicumque alterum obsidere conati sunt, | 2.1 |
| perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio | |
| superatos aut aliqua offensione permotos continuerunt, | |
| cum ipsi numero equitum militumque praestarent; | |
| causa autem obsidionis haec fere esse consuevit, ut | 5 |
| frumento hostes prohiberent. at tum integras atque | 3.1 |
| incolumes copias Caesar inferiore militum numero | |
| continebat, cum illi omnium rerum copia abundarent; | |
| cotidie enim magnus undique navium numerus conve- | |
| niebat, quae commeatum supportarent, neque ullus | 5 |
| flare ventus poterat quin aliqua ex parte secundum | |
| cursum haberent. ipse autem consumptis omnibus | 4.1 |
| longe lateque frumentis summis erat in angustiis. sed | 5.1 |
| tamen haec singulari patientia milites ferebant. recor- | |
| dabantur enim eadem se superiore anno in Hispania | |
| perpessos labore et patientia maximum bellum confe- | |
| cisse; meminerant ad Alesiam magnam se inopiam per- | 5 |
| pessos, multo etiam maiorem ad Avaricum, maximarum | |
| se gentium victores discessisse. non illis hordeum cum | 6.1 |
| daretur, non legumina recusabant; pecus vero, cuius rei | |
| summa erat ex Epiro copia, magno in honore habebant. | |
| Est etiam genus radicis inventum ab iis qui | 48.1.1 |
| fuerant ab alebribus, quod appellatur chara, quod ad- | |
| mixtum lacte multum inopiam levabat. id ad simili- | |
| tudinem panis efficiebant. eius erat magna copia. ex | 2.1 |
| hoc effectos panes. cum in conloquiis Pompeiani fa- | |
| mem nostris obiectarent, vulgo in eos iaciebant, ut | |
| spem eorum minuerent. |