| Iamque frumenta maturescere incipiebant | 3.49.1.1 |
| atque ipsa spes inopiam sustentabat, quod celeriter se | |
| habituros copiam confidebant. crebraeque voces mili- | |
| tum in vigiliis conloquiisque audiebantur prius se cor- | |
| tice ex arboribus victuros, quam Pompeium e manibus | 5 |
| dimissuros. libenter etiam ex perfugis cognoscebant | 2.1 |
| equos eorum tolerari, reliqua vero iumenta interisse; | |
| uti autem ipsos valetudine non bona cum angustiis | |
| loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et coti- | |
| dianis laboribus, insuetos operum, tum aquae summa | 5 |
| inopia adfectos. omnia enim flumina atque omnes | 3.1 |
| rivos, qui ad mare pertinebant, Caesar aut averterat | |
| aut magnis operibus obstruxerat, atque ut erant loca | |
| montuosa et †ad specus angustiae vallium, has subli- | |
| cis in terram demissis praesepserat terramque adges- | 5 |
| serat, ut aquam continerent. ita illi necessario loca | 4.1 |
| sequi demissa ac palustria et puteos fodere cogeban- | |
| tur atque hunc laborem ad cotidiana opera addebant; | |
| qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant lon- | |
| gius et celeriter aestibus exarescebant. at Caesaris | 5.1 |
| exercitus <cum> optima valetudine summaque aquae | |
| copia utebatur, tum commeatus omni genere praeter | |
| frumentum abundabat; quibus <rebus> cotidie melius | |
| succurrere tempus maioremque spem maturitate fru- | 5 |
| mentorum proponi videbant. | |
| In novo genere belli novae ab utrisque bel- | 50.1.1 |
| landi rationes reperiebantur. illi cum animum adver- | |
| tissent ex ignibus nocte cohortes nostras ad munitiones | |
| excubare, silentio adgressi universas inter multitudi- | |
| nem sagittas coiciebant et se confestim ad suos reci- | 5 |
| piebant. quibus rebus nostri usu docti haec reperie- | 2.1 |
| bant remedia, ut alio loco ignes facerent, <alio excu- | |
| barent>. ........................................... | |
| ...................................................... |