| Interim certior factus P. Sulla, quem disce- | 3.51.1.1 |
| dens castris praefecerat Caesar, auxilio cohorti venit | |
| cum legionibus duabus; cuius adventu facile sunt re- | |
| pulsi Pompeiani. neque vero conspectum aut impetum | 2.1 |
| nostrorum tulerunt, primisque deiectis reliqui se ver- | |
| terunt et loco cesserunt. sed insequentis nostros, ne | 3.1 |
| longius prosequerentur, Sulla revocavit. at plerique | |
| existimant, si acrius insequi voluisset, bellum eo die | |
| potuisse finiri. cuius consilium reprehendendum non | |
| videtur. aliae enim sunt legati partes atque impera- | 4.1 |
| toris; alter omnia agere ad praescriptum, alter libere | |
| ad summam rerum consulere debet. Sulla a Caesare | 5.1 |
| castris relictus liberatis suis hoc fuit contentus neque | |
| proelio decertare voluit, quae res tamen fortasse ali- | |
| quem reciperet casum, ne imperatorias sibi partes | |
| sumpsisse videretur. Pompeianis magnam res ad re- | 6.1 |
| ceptum difficultatem adferebat. nam ex iniquo pro- | |
| gressi loco in summo constiterant; si per declive sese | |
| reciperent, nostros ex superiore insequentes loco vere- | |
| bantur; neque multum ad solis occasum temporis su- | 5 |
| pererat; spe enim conficiendi negotii prope in noctem | |
| rem deduxerant. ita necessario atque ex tempore capto | 7.1 |
| consilio Pompeius tumulum quendam occupavit, qui | |
| tantum aberat a nostro castello, ut telum tormento | |
| missum adigi non posset. hoc consedit loco atque eum | |
| communivit omnesque ibi copias continuit. | 5 |