| Eodem tempore duobus praeterea locis pu- | 3.52.1.1 |
| gnatum est; nam plura castella Pompeius pariter | |
| distinendae manus causa temptaverat, ne ex proximis | |
| praesidiis succurri posset. uno loco Volcacius Tullus | 2.1 |
| impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque | |
| eam loco depulit; altero Germani munitiones nostras | |
| egressi compluribus interfectis sese ad suos incolumes | |
| receperunt. | 5 |
| Ita uno die sex proeliis factis, tribus ad Dyr- | 53.1.1 |
| rachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium | |
| ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis | |
| cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque com- | |
| plures; in eo fuit numero Valerius Flaccus L. filius | 5 |
| eius, qui praetor Asiam obtinuerat; signaque sunt mi- | |
| litaria sex relata. nostri non amplius xx omnibus | 2.1 |
| sunt proeliis desiderati. sed in castello nemo fuit om- | 3.1 |
| nino militum quin vulneraretur, quattuorque ex una | |
| cohorte centuriones oculos amiserunt. et cum laboris | 4.1 |
| sui periculique testimonium adferre vellent, milia sa- | |
| gittarum circiter xxx in castellum coniecta Caesari | |
| renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae cen- | |
| turionis inventa sunt in eo foramina cxx. quem Cae- | 5.1 |
| sar, ut erat de se meritus et de re publica, donatum | |
| milibus cc * * * atque ab octavis ordinibus ad primum | |
| pilum se traducere pronuntiavit—eius enim ope cas- | |
| tellum magna ex parte conservatum esse constabat— | 5 |
| cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste, | |
| cibariis militaribusque donis amplissime donavit. |