| Haec cum in Achaia atque apud Dyrrachium | 3.57.1.1 |
| gererentur Scipionemque in Macedoniam venisse con- | |
| staret, non oblitus pristini instituti Caesar mittit ad | |
| eum Clodium, suum atque illius familiarem, quem ab | |
| illo traditum initio et commendatum in suorum neces- | 5 |
| sariorum numero habere instituerat. huic dat litteras | 2.1 |
| mandataque ad eum, quorum haec erat summa: sese | |
| omnia de pace expertum nihil adhuc <effecisse; id> | |
| arbitrari vitio factum eorum quos esse auctores eius | |
| rei voluisset, quod sua mandata perferre non oppor- | 5 |
| tuno tempore ad Pompeium vererentur. Scipionem ea | 3.1 |
| esse auctoritate, ut non solum libere, quae probasset, | |
| exponere, sed etiam ex magna parte compellare atque | |
| errantem regere posset; praeesse autem suo nomine | |
| exercitui, ut praeter auctoritatem vires quoque ad | 5 |
| coercendum haberet. quod si fecisset, quietem Italiae, | 4.1 |
| pacem provinciarum, salutem imperii uni omnes ac- | |
| ceptam relaturos. haec ad eum mandata Clodius refert | 5.1 |
| ac primis diebus, ut videbatur, libenter auditus, reli- | |
| quis ad conloquium non admittitur castigato Scipione | |
| a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus, in- | |
| fectaque re sese ad Caesarem recepit. | 5 |
| Caesar quo facilius equitatum Pompeianum | 58.1.1 |
| ad Dyrrachium contineret et pabulatione prohiberet, | |
| aditus duos, quos esse angustos demonstravimus, | |
| magnis operibus praemunivit castellaque his locis po- | |
| suit. Pompeius ubi nihil profici equitatu cognovit, | 2.1 |
| paucis intermissis diebus rursus eum navibus ad se | |
| intra munitiones recepit. erat summa inopia pabuli, | 3.1 |
| adeo ut foliis ex arboribus strictis et teneris harun- | |
| dinum radicibus contusis equos alerent; frumenta | |
| enim, quae fuerant intra munitiones sata, consumpse- | |
| rant. et cogebantur Corcyra atque Acarnania longo | 4.1 |
| interiecto navigationis spatio pabulum subportare, | |
| quodque erat eius rei minor copia, hordeo adaugere | |
| atque his rationibus equitatum tolerare. sed postquam | 5.1 |
| non modo hordeum pabulumque omnibus locis herbae- | |
| que desectae, sed etiam frons ex arboribus deficiebat, | |
| corruptis equis macie conandum sibi aliquid Pompeius | |
| de eruptione existimavit. | 5 |