| Erant apud Caesarem in equitum numero | 3.59.1.1 |
| Allobroges ii fratres, Roucillus et Aecus, Adbucilli filii, | |
| qui principatum in civitate multis annis obtinuerat, | |
| singulari virtute homines, quorum opera Caesar omni- | |
| bus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus. his | 2.1 |
| domi ob has causas amplissimos magistratus manda- | |
| verat atque eos extra ordinem in senatum legendos | |
| curaverat, agrosque in Gallia ex hostibus captos prae- | |
| miaque rei pecuniariae magna tribuerat locupletesque | 5 |
| ex egentibus fecerat. hi propter virtutem non solum | 3.1 |
| apud Caesarem in honore erant, sed etiam apud exer- | |
| citum cari habebantur; sed freti amicitia Caesaris et | |
| stulta ac barbara adrogantia elati despiciebant suos | |
| stipendiumque equitum fraudabant et praedam omnem | 5 |
| domum avertebant. quibus illi rebus permoti universi | 4.1 |
| Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriis sunt | |
| questi et ad cetera addiderunt falsum ab iis equitum | |
| numerum deferri, quorum stipendium averterent. | |
| Caesar neque tempus illud animadversionis | 60.1.1 |
| esse existimans et multa virtuti eorum concedens rem | |
| totam dispulit; illos secreto castigavit, quod quaestui | |
| equites haberent, monuitque ut ex sua amicitia omnia | |
| expectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua spe- | 5 |
| rarent. magnam tamen haec res illis offensionem et | 2.1 |
| contemptionem ad omnes adtulit, idque ita esse cum | |
| ex aliorum obiectationibus tum etiam ex domestico | |
| iudicio atque animi conscientia intellegebant. quo pu- | 3.1 |
| dore adducti et fortasse non se liberari, sed in aliud | |
| tempus reservari arbitrati discedere ab nobis et no- | |
| vam temptare fortunam novasque amicitias experiri | |
| constituerunt. et cum paucis conlocuti clientibus suis, | 4.1 |
| quibus tantum facinus committere audebant, primum | |
| conati sunt praefectum equitum C. Volusenum inter- | |
| ficere—ut postea bello confecto cognitum est—, ut | |
| cum munere aliquo perfugisse ad Pompeium videren- | 5 |
| tur; postquam id difficilius visum est neque facultas | 5.1 |
| perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias | |
| mutuati, proinde ac suis satisfacere et fraudata resti- | |
| tuere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium trans- | |
| ierunt cum iis quos sui consilii participes habebant. | 5 |