| Quos Pompeius, quod erant honesto loco nati | 3.61.1.1 |
| et instructi liberaliter magnoque comitatu et multis | |
| iumentis venerant virique fortes habebantur et in ho- | |
| nore apud Caesarem fuerant, quodque <id> novum et | |
| praeter consuetudinem acciderat, omnia sua praesidia | 5 |
| circumduxit atque ostentavit. nam ante id tempus | 2.1 |
| nemo aut miles aut eques a Caesare ad Pompeium | |
| transierat, cum paene cotidie <nonnulli> a Pompeio ad | |
| Caesarem perfugerent, vulgo vero universi in Epiro | |
| atque Aetolia conscripti milites earumque regionum | 5 |
| omnium quae a Caesare tenebantur. sed hi cognitis | 3.1 |
| omnibus rebus, seuquid in munitionibus perfectum | |
| non erat, seuquid a peritioribus rei militaris deside- | |
| rari videbatur, temporibusque rerum et spatiis loco- | |
| rum et custodiarum varia diligentia animadversa, | 5 |
| prout cuiusque eorum, qui negotiis praeerant, aut na- | |
| tura aut studium ferebat, haec ad Pompeium omnia | |
| detulerunt. | |
| Quibus ille cognitis eruptionisque iam ante | 62.1.1 |
| capto consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis | |
| milites ex viminibus facere atque aggerem iubet con- | |
| portare. his paratis rebus magnum numerum levis | 2.1 |
| armaturae et sagittariorum aggeremque omnem noctu | |
| in scaphas et naves actuarias inponit et de media | |
| nocte cohortes lx ex maximis castris praesidiisque | |
| deductas ad eam partem munitionum ducit, quae per- | 5 |
| tinebat ad mare longissimeque a maximis castris Cae- | |
| saris aberat. eodem naves quas demonstravimus ag- | 3.1 |
| gere et levis armaturae militibus completas, quasque ad | |
| Dyrrachium naves longas habebat, mittit et quid a | |
| quoque fieri velit praecipit. ad eas munitiones Caesar | 4.1 |
| Lentulum Marcellinum quaestorem cum legione viiii | |
| positum habebat. huic, quod valetudine minus commoda | |
| utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat. |