| Erat eo loco fossa pedum xv et vallum contra | 3.63.1.1 |
| hostem in altitudinem pedum x, tantundemque eius | |
| valli agger in latitudinem patebat. ab eo intermisso | |
| spatio pedum dc alter conversus in contrariam partem | |
| erat vallus humiliore paulo munitione. hoc enim su- | 2.1 |
| perioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri cir- | |
| cumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut si | |
| ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti. sed operum | 3.1 |
| magnitudo et continens omnium dierum labor, quod | |
| milia passuum in circuitu xvii munitione erat con- | |
| plexus, perficiendi spatium non dabat. itaque contra | 4.1 |
| mare transversum vallum, qui has duas munitiones | |
| contingeret, nondum perfecerat. quae res nota erat | 5.1 |
| Pompeio, delata per Allobroges perfugas, magnumque | |
| nostris attulerat incommodum. nam ut ad mare nos- | 6.1 |
| trae cohortes [nona leg.] excubuerant, accessere su- | |
| bito prima luce Pompeiani. <nostris inprovisus Pom- | |
| peiani> exercitus adventus extitit. simul navibus cir- | |
| cumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant, | 5 |
| fossaeque aggere complebantur, et legionarii interioris | |
| munitionis defensores scalis admotis tormentis cuius- | |
| que generis telisque terrebant, magnaque multitudo | |
| sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur. mul- | 7.1 |
| tum autem ab ictu lapidum—quod unum nostris erat | |
| telum—viminea tegimenta galeis inposita defendebant. | |
| itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque | 8.1 |
| aegre resisterent, animadversum est vitium munitionis, | |
| quod supra demonstratum est, atque inter duos vallos, | |
| qua perfectum opus non erat, per mare navibus expositi | |
| in aversos nostros impetum fecerunt atque ex utraque | 5 |
| munitione deiectos terga vertere coegerunt. |