| Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes | 3.64.1.1 |
| subsidio nostris laborantibus submittit ex castris. quae | |
| fugientes conspicatae neque illos suo adventu confir- | |
| mare potuerunt neque ipsae hostium impetum tulerunt. | |
| itaque quodcumque addebatur subsidio, id corruptum | 2.1 |
| timore fugientium terrorem et periculum augebat; homi- | |
| num enim multitudine receptus impediebatur. in eo | 3.1 |
| proelio cum gravi vulnere esset adfectus aquilifer et a | |
| viribus deficeretur, conspicatus equites nostros 'hanc | |
| ego' inquit 'et vivus multos per annos magna diligentia | |
| defendi et nunc moriens eadem fide Caesari restituo. | 5 |
| nolite, obsecro, committere, quod ante in exercitu Cae- | |
| saris non accidit, ut rei militaris dedecus admittatur, | |
| incolumemque ad eum deferte.' hoc casu aquila conser- | 4.1 |
| vatur omnibus primae cohortis centurionibus interfectis | |
| praeter principem priorem. | |
| Iamque Pompeiani magna caede nostrorum | 65.1.1 |
| castris Marcellini adpropinquabant non mediocri ter- | |
| rore inlato reliquis cohortibus, et M. Antonius qui | |
| proximum locum praesidiorum tenebat, ea re nuntiata | |
| cum cohortibus xii descendens ex loco superiore cer- | 5 |
| nebatur. cuius adventus Pompeianos compressit nos- | 2.1 |
| trosque firmavit, ut se ex maximo timore colligerent. | |
| neque multo post Caesar significatione per castella fumo | 3.1 |
| facta, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis | |
| quibusdam cohortibus ex praesidiis eodem venit. qui | |
| cognito detrimento cum animadvertisset Pompeium extra | |
| munitiones egressum castra secundum mare <ponere>, | 5 |
| ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus | |
| haberet, commutata ratione belli, quoniam propositum | |
| non tenuerat, iuxta Pompeium muniri iussit. |