| Qua perfecta munitione animadversum est ab | 3.66.1.1 |
| speculatoribus Caesaris, cohortes quasdam, quod instar | |
| legionis videretur, esse post silvam et in vetera castra | |
| duci. castrorum hic situs erat: superioribus diebus nona | 2.1 |
| Caesaris legio cum se obiecisset Pompeianis copiis atque | |
| opere, ut demonstravimus, circummuniret, castra eo loco | |
| posuit. haec silvam quandam contingebant neque longius | 3.1 |
| a mari passibus ccc aberant. post mutato consilio qui- | 4.1 |
| busdam de causis Caesar paulo ultra eum locum castra | |
| transtulit, paucisque intermissis diebus eadem haec | |
| Pompeius occupaverat, et, quod eo loco plures erat | |
| legiones habiturus, relicto interiore vallo maiorem adie- | 5 |
| cerat munitionem. ita minora castra inclusa maioribus | 5.1 |
| castelli atque arcis locum obtinebant. item ab angulo | 6.1 |
| castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat | |
| circiter passus cccc, quo liberius ac sine periculo | |
| milites aquarentur. sed is quoque mutato consilio qui- | 7.1 |
| busdam de causis, quas commemorari necesse non est, | |
| eo loco excesserat. ita conplures dies manserant castra; | |
| munitiones quidem omnes integrae erant. | |
| Eo signa legionis lata speculatores Caesari re- | 67.1.1 |
| nuntiarunt. hoc idem visum ex superioribus quibusdam | |
| castellis confirmaverunt. is locus aberat <a> novis Pompei | |
| castris circiter passus quingentos. hanc legionem spe- | 2.1 |
| rans Caesar se opprimere posse et cupiens eius diei | |
| detrimentum sarcire reliquit in opere cohortes duas, | |
| quae speciem munitionis praeberent; ipse diverso itinere, | 3.1 |
| quam potuit occultissime, reliquas cohortes, numero | |
| xxxiii, in quibus erat legio nona multis amissis centurio- | |
| nibus deminutoque militum numero, ad legionem Pompei | |
| castraque minora duplici acie eduxit. neque eum prima | 4.1 |
| opinio fefellit. nam et pervenit, priusquam Pompeius | |
| sentire posset, et tametsi erant munitiones castrorum | |
| magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter | |
| adgressus Pompeianos ex vallo deturbavit. erat obiectus | 5.1 |
| portis ericius. hic paulisper est pugnatum, cum inrum- | |
| pere nostri conarentur, illi castra defenderent, fortis- | |
| simeque Tito Puleione, cuius opera proditum exercitum | |
| C. Antonii demonstravimus, eo loco propugnante. sed | 6.1 |
| tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio primo in | |
| maiora castra, post etiam in castellum, quod erat inclu- | |
| sum maioribus castris, inruperunt, quod eo pulsa legio | |
| sese receperat; nonnullos ibi repugnantes interfecerunt. | 5 |