| Sed fortuna, quae plurimum potest cum in | 3.68.1.1 |
| reliquis rebus tum praecipue in bello, parvis momentis | |
| magnas rerum commutationes efficit; ut tum accidit. | |
| munitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra | |
| demonstravimus, dextri Caesaris cornus cohortes igno- | 2.1 |
| rantia loci sunt secutae, cum portam quaererent castro- | |
| rumque eam munitionem esse arbitrarentur. quod cum | 3.1 |
| esset animadversum coniunctam esse flumini, prorutis | |
| munitionibus defendente nullo transcenderunt, omnisque | |
| noster equitatus eas cohortes est secutus. | |
| Interim Pompeius hac satis longa interiecta | 69.1.1 |
| mora et re nuntiata v legiones ab opere deductas subsidio | |
| suis duxit. eodemque tempore equitatus eius nostris | |
| equitibus adpropinquabat, et acies instructa a nostris, | |
| qui castra occupaverant, cernebatur, omniaque sunt | 5 |
| subito mutata. Pompeiana legio celeris spe subsidii con- | 2.1 |
| firmata ab decumana porta resistere conabatur atque | |
| ultro in nostros impetum faciebat. equitatus Caesaris, | |
| quod angusto itinere per aggeres ascendebat, receptui | |
| suo timens initium fugae faciebat. dextrum cornu, quod | 3.1 |
| erat a sinistro seclusum, terrore equitum animadverso, | |
| ne intra munitionem opprimeretur, ea parte, quam pro- | |
| ruerat, sese recipiebat, ac plerique ex his, ne in angustias | |
| inciderent, x pedum munitione se in fossas praecipita- | 5 |
| bant, primisque oppressis reliqui per horum corpora | |
| salutem sibi atque exitum pariebant. sinistro cornu | 4.1 |
| milites cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere | |
| cernerent, veriti ne angustiis intercluderentur, cum extra | |
| et intus hostem haberent, eodem quo venerant receptu | |
| sibi consulebant, omniaque erant tumultus timoris fugae | 5 |
| plena, adeo ut, cum Caesar signa fugientium manu pren- | |
| deret et consistere iuberet, alii dimissis equis eundem | |
| cursum confugerent, alii ex metu etiam signa dimitterent, | |
| neque quisquam omnino consisteret. |