| His tantis malis haec subsidia succurrebant, | 3.70.1.1 |
| quominus omnis deleretur exercitus, quod Pompeius in- | |
| sidias timens, credo quod haec praeter spem acciderant | |
| eius qui paulo ante ex castris fugientis suos conspexerat, | |
| munitionibus adpropinquare aliquamdiu non audebat, | 5 |
| equitesque eius angustiis atque his a Caesaris militibus | |
| occupatis, ad insequendum tardabantur. ita parvae res | |
| magnum in utramque partem momentum habuerunt. mu- | |
| nitiones enim a castris ad flumen perductae expugnatis | |
| iam castris Pompei prope iam expeditam Caesaris vic- | 10 |
| toriam interpellaverunt, eadem res celeritate insequen- | |
| tium tardata nostris salutem attulit. | |
| Duobus his unius diei proeliis Caesar desi- | 71.1.1 |
| deravit milites dcccclx et notos equites Romanos [Fel- | |
| ginatem] Tuticanum Gallum senatoris filium, C. Felgi- | |
| natem Placentia, A. Granium Puteolis, M. Sacrativirum | |
| Capua, tribunos militum quinque et centuriones xxxii. | 5 |
| sed horum omnium pars magna in fossis munitionibus- | 2.1 |
| que et fluminis ripis oppressa suorum in terrore ac fuga | |
| sine ullo vulnere interiit; signaque sunt militaria amissa | |
| xxxii. Pompeius eo proelio imperator est appellatus. hoc | 3.1 |
| nomen obtinuit atque ita se postea salutari passus, sed | |
| <neque> in litteris adscribere est solitus, neque in fasci- | |
| bus insignia laureae praetulit. at Labienus cum ab eo | 4.1 |
| impetravisset, ut sibi captivos tradi iuberet, omnis pro- | |
| ductos ostentationis, ut videbatur, causa, quo maior | |
| perfugae fides haberetur, commilitones appellans et | |
| magna verborum contumelia interrogans, solerentne | 5 |
| veterani milites fugere, in omnium conspectu interfecit. |