| XVI | |
| Pedicabo ego vos et irrumabo, | 16.1 |
| Aureli pathice et cinaede Furi, | |
| qui me ex versiculis meis putastis, | |
| quod sunt molliculi, parum pudicum. | |
| nam castum esse decet pium poetam | 5 |
| ipsum, versiculos nihil necessest; | |
| qui tum denique habent salem ac leporem, | |
| si sunt molliculi ac parum pudici | |
| et quod pruriat incitare possunt, | |
| non dico pueris, sed his pilosis, | 10 |
| qui duros nequeunt movere lumbos. | |
| vos, quod milia multa basiorum | |
| legistis, male me marem putatis? | |
| pedicabo ego vos et irrumabo. |