| XXIX | |
| Quis hoc potest videre, quis potest pati, | 29.1 |
| nisi impudicus et vorax et aleo, | |
| Mamurram habere quod comata Gallia | |
| habebat ante et ultima Britannia? | |
| cinaede Romule, hoc videbis et feres? | 5 |
| et ille nunc superbus et superfluens | |
| perambulabit omnium cubilia, | |
| ut albulus columbus aut Adoneus? | |
| cinaede Romule, hoc videbis et feres? | |
| es impudicus et vorax et aleo. | 10 |
| eone nomine, imperator unice, | |
| fuisti in ultima occidentis insula, | |
| ut ista vestra diffututa mentula | |
| ducenties comesset aut trecenties? | |
| quid est alid sinistra liberalitas? | 15 |
| parum expatravit an parum helluatus est? | |
| paterna prima lancinata sunt bona, | |
| secunda praeda Pontica, inde tertia | |
| Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. | |
| eine Galliae optima et Britanniae? | 20 |
| quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest | |
| nisi uncta devorare patrimonia? | |
| eone nomine, urbis o piissimi, | |
| socer generque, perdidistis omnia? |