| XXX | |
| Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, | 30.1 |
| iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? | |
| iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? | |
| num facta impia fallacum hominum caelicolis placent? | |
| cum tu neglegis ac me miserum deseris in malis, | 5 |
| eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? | |
| certe tute iubebas animam tradere, inique, me | |
| inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. | |
| idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque | |
| ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis. | 10 |
| si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, | |
| quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. |