| XLIV | |
| O funde noster seu Sabine seu Tiburs— | 44.1 |
| nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est | |
| cordi Catullum laedere; at quibus cordist, | |
| quovis Sabinum pignore esse contendunt— | |
| sed seu Sabine sive verius Tiburs, | 5 |
| fui libenter in tua suburbana | |
| villa malamque pectore expuli tussim, | |
| non immerenti quam mihi meus venter, | |
| dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. | |
| nam, Sestianus dum volo esse conviva, | 10 |
| orationem in Antium petitorem | |
| plenam veneni et pestilentiae legi. | |
| hic me gravedo frigida et frequens tussis | |
| quassavit usque dum in tuum sinum fugi | |
| et me recuravi otioque et urtica. | 15 |
| quare refectus maximas tibi grates | |
| ago, meum quod non es ulta peccatum. | |
| nec deprecor iam, si nefaria scripta | |
| Sesti recepso, quin gravedinem et tussim | |
| non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, | 20 |
| qui tunc vocat me, cum malum librum fecit. |