LI | |
Ille mi par esse deo videtur, | 51.1 |
ille, si fas est, superare divos, | |
qui sedens adversus identidem te | |
spectat et audit | |
dulce ridentem, misero quod omnes | 5 |
eripit sensus mihi: nam simul te, | |
Lesbia, aspexi, nihil est super mi | |
<vocis in ore;> | |
lingua sed torpet, tenuis sub artus | |
flamma demanat, sonitu suopte | 10 |
tintinant aures geminae, teguntur | |
lumina nocte. | |
otium, Catulle, tibi molestumst: | |
otio exsultas nimiumque gestis: | |
otium et reges prius et beatas | 15 |
perdidit urbes. |