| LXII | |
| Vesper adest: iuvenes, consurgite: Vesper Olympo | 62.1 |
| exspectata diu vix tandem lumina tollit. | |
| surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas: | |
| iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus. | |
| Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | 5 |
| Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra: | |
| nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes. | |
| sic certest: viden ut perniciter exsiluere? | |
| non temere exsiluere: canent quod vincere par est. | |
| Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | 10 |
| Non facilis nobis, aequales, palma paratast: | |
| aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. | |
| non frustra meditantur: habent memorabile quod sit. | |
| nec mirum, penitus quae tota mente laborant. | |
| nos alio mentes, alio divisimus aures; | 15 |
| iure igitur vincemur: amat victoria curam. | |
| quare nunc animos saltem convertite vestros: | |
| dicere iam incipient, iam respondere decebit. | |
| Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | |
| Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis? | 20 |
| qui natam possis complexu avellere matris, | |
| complexu matris retinentem avellere natam, | |
| et iuveni ardenti castam donare puellam. | |
| quid faciunt hostes capta crudelius urbe? | |
| Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | 25 |
| Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis? | |
| qui desponsa tua firmes conubia flamma, | |
| quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes, | |
| nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. | |
| quid datur a divis felici optatius hora? | 30 |
| Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | |
| Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam: | |
| <namque suo adventu fert omnibus ille pericla; | 32a |
| nocte timent cuncti, nisi quos aliena petentes, | |
| Hespere, tu radiis properas accendere blandis. | |
| at libet iniusta pueris te extollere laude. | |
| quid tum, si laudant, sibi mox quem quisque timebunt? | |
| Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | |
| Hespere, te innuptae nunc falso crimine laedunt:> | |
| namque tuo adventu vigilat custodia semper; | 33 |
| nocte latent fures, quos idem saepe revertens, | |
| Hespere, mutato comprendis nomine Eoos. | 35 |
| at libet innuptis ficto te carpere questu. | |
| quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? | |
| Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | |
| Ut flos qui in saeptis secretus nascitur hortis, | |
| ignotus pecori, nullo convulsus aratro, | 40 |
| quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, | |
| <iam iam se expandit suavesque exspirat odores;> | 41a |
| multi illum pueri, multae optavere puellae: | 42 |
| idem cum tenui carptus defloruit ungui, | |
| nulli illum pueri, nullae optavere puellae: | |
| sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; | 45 |
| cum castum amisit polluto corpore florem, | |
| nec pueris iucunda manet, nec cara puellis. | |
| Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | |
| Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo, | |
| numquam se extollit, numquam mitem educat uvam, | 50 |
| sed tenerum prono deflectens pondere corpus | |
| iam iam contingit summum radice flagellum; | |
| hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci: | |
| at si forte eademst ulmo coniuncta marita, | |
| multi illam agricolae, multi coluere iuvenci: | 55 |
| sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit; | |
| cum par conubium maturo tempore adeptast, | |
| cara viro magis et minus est invisa parenti. | |
| et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo. | |
| non aequumst pugnare, pater cui tradidit ipse, | 60 |
| ipse pater cum matre, quibus parere necessest. | |
| virginitas non tota tuast, ex parte parentumst: | |
| tertia pars patris est, pars est data tertia matri, | |
| tertia sola tuast: noli pugnare duobus, | |
| qui genero sua iura simul cum dote dederunt. | 65 |
| Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! |