| LXIV | |
| Peliaco quondam prognatae vertice pinus | 64.1 |
| dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas | |
| Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos, | |
| cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis, | |
| auratam optantes Colchis avertere pellem | 5 |
| ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, | |
| caerula verrentes abiegnis aequora palmis. | |
| diva quibus retinens in summis urbibus arces | |
| ipsa levi fecit volitantem flamine currum, | |
| pinea coniungens inflexae texta carinae. | 10 |
| illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten. | |
| quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor, | |
| tortaque remigio spumis incanuit unda, | |
| emersere freti candenti e gurgite vultus | |
| aequoreae monstrum Nereides admirantes. | 15 |
| illa, haud ante alia, viderunt luce marinas | |
| mortales oculis nudato corpore Nymphas | |
| nutricum tenus exstantes e gurgite cano. | |
| tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, | |
| tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, | 20 |
| tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. | |
| o nimis optato saeclorum tempore nati | |
| heroes, salvete, deum genus! o bona matrum | |
| progenies, salvete iterum, salvete, bonarum! | 23b |
| vos ego saepe mero, vos carmine compellabo. | 24 |
| teque adeo, eximie taedis felicibus aucte, | 25 |
| Thessaliae columen, Peleu, cui Iuppiter ipse, | |
| ipse suos divum genitor concessit amores— | |
| tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine, | |
| tene suam Tethys concessit ducere neptem, | |
| Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? | 30 |
| quis simul optatae finito tempore luces | |
| advenere, domum conventu tota frequentat | |
| Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: | |
| dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu. | |
| deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe | 35 |
| Crannonisque domos ac moenia Larisaea, | |
| Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. | |
| rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, | |
| non humilis curvis purgatur vinea rastris, | |
| non falx attenuat frondatorum arboris umbram, | 41 |
| non glebam prono convellit vomere taurus, | 40 |
| squalida desertis robigo infertur aratris. | 42 |
| ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit | |
| regia, fulgenti splendent auro atque argento. | |
| candet ebur soliis, collucent pocula mensae, | 45 |
| tota domus gaudet regali splendida gaza. | |
| pulvinar vero divae geniale locatur | |
| sedibus in mediis, Indo quod dente politum | |
| tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. | |
| haec vestis priscis hominum variata figuris | 50 |
| heroum mira virtutes indicat arte. | |
| namque fluentisono prospectans litore Diae, | |
| Thesea cedentem celeri cum classe tuetur | |
| indomitos in corde gerens Ariadna furores, | |
| necdum etiam sese quae visit visere credit, | 55 |
| utpote fallaci quae tum primum excita somno | |
| desertam in sola miseram se cernat harena. | |
| immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, | |
| irrita ventosae linquens promissa procellae. | |
| quem procul ex alga maestis Minois ocellis, | 60 |
| saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, | |
| prospicit et magnis curarum fluctuat undis, | |
| non flavo retinens subtilem vertice mitram, | |
| non contecta levi velatum pectus amictu, | |
| non tereti strophio lactentes vincta papillas, | 65 |
| omnia quae toto delapsa e corpore passim | |
| ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. | |
| sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus | |
| illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, | |
| toto animo, tota pendebat perdita mente. | 70 |
| ah misera, assiduis quam luctibus exsternavit | |
| spinosas Erycina serens in pectore curas | |
| illa ex tempestate, ferox quo tempore Theseus | |
| egressus curvis a litoribus Piraei | |
| attigit iniusti regis Gortynia tecta. | 75 |
| nam perhibent olim crudeli peste coactam | |
| Androgeoneae poenas exsolvere caedis | |
| electos iuvenes simul et decus innuptarum | |
| Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. | |
| quis angusta malis cum moenia vexarentur, | 80 |
| ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis | |
| proicere optavit potius quam talia Cretam | |
| funera Cecropiae nec funera portarentur. | |
| atque ita nave levi nitens ac lenibus auris | |
| magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. | 85 |
| hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo | |
| regia, quam suaves exspirans castus odores | |
| lectulus in molli complexu matris alebat, | |
| quales Eurotae progignunt flumina myrtus | |
| aurave distinctos educit verna colores, | 90 |
| non prius ex illo flagrantia declinavit | |
| lumina, quam cuncto concepit corpore flammam | |
| funditus atque imis exarsit tota medullis. | |
| heu misere exagitans immiti corde furores, | |
| sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, | 95 |
| quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, | |
| qualibus incensam iactastis mente puellam | |
| fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem! | |
| quantos illa tulit languenti corde timores! | |
| quam tum saepe magis fulgore expalluit auri, | 100 |
| cum saevum cupiens contra contendere monstrum | |
| aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis! | |
| non ingrata tamen frustra munuscula divis | |
| promittens tacito suscepit vota labello. | |
| nam velut in summo quatientem bracchia Tauro | 105 |
| quercum aut conigeram sudanti cortice pinum | |
| indomitus turbo contorquens flamine robur | |
| eruit (illa procul radicitus exturbata | |
| prona cadit, late quaecumque habet obvia frangens), | |
| sic domito saevum prostravit corpore Theseus | 110 |
| nequiquam vanis iactantem cornua ventis. | |
| inde pedem sospes multa cum laude reflexit | |
| errabunda regens tenui vestigia filo, | |
| ne labyrintheis e flexibus egredientem | |
| tecti frustraretur inobservabilis error. | 115 |
| sed quid ego a primo digressus carmine plura | |
| commemorem, ut linquens genitoris filia vultum, | |
| ut consanguineae complexum, ut denique matris, | |
| quae misera in nata deperdita lamentatast, | |
| omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, | 120 |
| aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae | |
| venerit, aut ut eam devinctam lumina somno | |
| liquerit immemori discedens pectore coniunx? | |
| saepe illam perhibent ardenti corde furentem | |
| clarisonas imo fudisse e pectore voces, | 125 |
| ac tum praeruptos tristem conscendere montes, | |
| unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, | |
| tum tremuli salis adversas procurrere in undas | |
| mollia nudatae tollentem tegmina surae, | |
| atque haec extremis maestam dixisse querellis, | 130 |
| frigidulos udo singultus ore cientem: | |
| 'sicine me patriis avectam, perfide, ab aris, | |
| perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? | |
| sicine discedens neglecto numine divum | |
| immemor ah devota domum periuria portas? | 135 |
| nullane res potuit crudelis flectere mentis | |
| consilium? tibi nulla fuit clementia praesto, | |
| immite ut nostri vellet miserescere pectus? | |
| at non haec quondam blanda promissa dedisti | |
| voce mihi, non haec miseram sperare iubebas, | 140 |
| sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos; | |
| quae cuncta aerii discerpunt irrita venti. | |
| nunc iam nulla viro iuranti femina credat, | |
| nulla viri speret sermones esse fideles; | |
| quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, | 145 |
| nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: | |
| sed simul ac cupidae mentis satiata libidost, | |
| dicta nihil meminere, nihil periuria curant. | |
| certe ego te in medio versantem turbine leti | |
| eripui, et potius germanum amittere crevi, | 150 |
| quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. | |
| pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque | |
| praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra. | |
| quaenam te genuit sola sub rupe leaena, | |
| quod mare conceptum spumantibus exspuit undis, | 155 |
| quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis, | |
| talia qui reddis pro dulci praemia vita? | |
| si tibi non cordi fuerant conubia nostra, | |
| saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, | |
| attamen in vestras potuisti ducere sedes, | 160 |
| quae tibi iucundo famularer serva labore, | |
| candida permulcens liquidis vestigia lymphis, | |
| purpureave tuum consternens veste cubile. | |
| sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris, | |
| exsternata malo, quae nullis sensibus auctae | 165 |
| nec missas audire queunt nec reddere voces? | |
| ille autem prope iam mediis versatur in undis, | |
| nec quisquam apparet vacua mortalis in alga. | |
| sic, nimis insultans extremo tempore saeva, | |
| fors etiam nostris invidit questibus aures. | 170 |
| Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo | |
| Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, | |
| indomito nec dira ferens stipendia tauro | |
| perfidus intortum religasset navita funem, | |
| nec malus haec celans dulci crudelia forma | 175 |
| consilia in nostris requiesset sedibus hospes! | |
| nam quo me referam? quali spe perdita nitor? | |
| Idaeosne petam montes? at gurgite lato | |
| discernens ponti truculentum dividit aequor. | |
| an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui | 180 |
| respersum iuvenem fraterna caede secuta? | |
| coniugis an fido consoler memet amore? | |
| quine fugit lentos incurvans gurgite remos? | |
| praeterea nullo colitur sola insula tecto, | |
| nec patet egressus pelagi cingentibus undis. | 185 |
| nulla fugae ratio, nullast spes: omnia muta, | |
| omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. | |
| non tamen ante mihi languescent lumina morte, | |
| nec prius a fesso secedent corpore sensus, | |
| quam iustam a divis exposcam prodita multam, | 190 |
| caelestumque fidem postrema comprecer hora. | |
| quare, facta virum multantes vindice poena, | |
| Eumenides, quibus anguino redimita capillo | |
| frons exspirantes praeportat pectoris iras, | |
| huc huc adventate, meas audite querellas, | 195 |
| quas ego, vae misera, extremis proferre medullis | |
| cogor inops, ardens, amenti caeca furore. | |
| quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, | |
| vos nolite pati nostrum vanescere luctum, | |
| sed quali solam Theseus me mente reliquit, | 200 |
| tali mente, deae, funestet seque suosque.' | |
| has postquam maesto profudit pectore voces, | |
| supplicium saevis exposcens anxia factis, | |
| adnuit invicto caelestum numine rector; | |
| quo motu tellus atque horrida contremuerunt | 205 |
| aequora concussitque micantia sidera mundus. | |
| ipse autem caeca mentem caligine Theseus | |
| consitus oblito dimisit pectore cuncta, | |
| quae mandata prius constanti mente tenebat, | |
| dulcia nec maesto sustollens signa parenti | 210 |
| sospitem Erectheum se ostendit visere portum. | |
| namque ferunt olim, classi cum moenia divae | |
| linquentem natum ventis concrederet Aegeus, | |
| talia complexum iuveni mandata dedisse: | |
| 'nate mihi longe iucundior unice vita, | 215 |
| reddite in extrema nuper mihi fine senectae, | 217 |
| nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, | 216 |
| quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus | 218 |
| eripit invito mihi te, cui languida nondum | |
| lumina sunt nati cara saturata figura, | 220 |
| non ego te gaudens laetanti pectore mittam, | |
| nec te ferre sinam fortunae signa secundae, | |
| sed primum multas expromam mente querellas, | |
| canitiem terra atque infuso pulvere foedans, | |
| inde infecta vago suspendam lintea malo, | 225 |
| nostros ut luctus nostraeque incendia mentis | |
| carbasus obscurata decet ferrugine Hibera. | |
| quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, | |
| quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei | |
| adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, | 230 |
| tum vero facito ut memori tibi condita corde | |
| haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas; | |
| ut, simul ac nostros invisent lumina colles, | |
| funestam antemnae deponant undique vestem, | |
| candidaque intorti sustollant vela rudentes, | 235 |
| quam primum cernens ut laeta gaudia mente | |
| agnoscam, cum te reducem fors prospera sistet.' | |
| haec mandata prius constanti mente tenentem | |
| Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes | |
| aerium nivei montis liquere cacumen. | 240 |
| at pater, ut summa prospectum ex arce petebat, | |
| anxia in assiduos absumens lumina fletus, | |
| cum primum infecti conspexit lintea veli, | |
| praecipitem sese scopulorum e vertice iecit, | |
| amissum credens immiti Thesea fato. | 245 |
| sic, funesta domus ingressus tecta paterna | |
| morte, ferox Theseus, qualem Minoidi luctum | |
| obtulerat mente immemori, talem ipse recepit. | |
| quae tum prospectans cedentem maesta carinam | |
| multiplices animo volvebat saucia curas. | 250 |
| at parte ex alia florens volitabat Iacchus | |
| cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, | |
| te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore. | |
| cui Thyades passim lymphata mente furebant | |
| euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. | 255 |
| harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, | |
| pars e divulso iactabant membra iuvenco, | |
| pars sese tortis serpentibus incingebant, | |
| pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, | |
| orgia quae frustra cupiunt audire profani; | 260 |
| plangebant aliae proceris tympana palmis, | |
| aut tereti tenues tinnitus aere ciebant; | |
| multis raucisonos efflabant cornua bombos, | |
| barbaraque horribili stridebat tibia cantu. | |
| talibus amplifice vestis decorata figuris | 265 |
| pulvinar complexa suo velabat amictu. | |
| quae postquam cupide spectando Thessala pubes | |
| expletast, sanctis coepit decedere divis. | |
| hic, qualis flatu placidum mare matutino | |
| horrificans Zephyrus proclivas incitat undas | 270 |
| Aurora exoriente vagi sub limina Solis, | |
| quae tarde primum clementi flamine pulsae | |
| procedunt leviterque sonant plangore cachinni, | |
| post vento crescente magis magis increbrescunt, | |
| purpureaque procul nantes ab luce refulgent: | 275 |
| sic tum vestibulo linquentes regia tecta | |
| ad se quisque vago passim pede discedebant. | |
| quorum post abitum princeps a vertice Peli | |
| advenit Chiron portans silvestria dona: | |
| nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis | 280 |
| montibus ora creat, quos propter fluminis undas | |
| aura aperit flores tepidi fecunda Favoni, | |
| hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, | |
| quo permulsa domus iucundo risit odore. | |
| confestim Peneos adest, viridantia Tempe, | 285 |
| Tempe, quae silvae cingunt super impendentes, | |
| Haemonisin linquens crebris celebranda choreis, | |
| non vacuus: namque ille tulit radicitus altas | |
| fagos ac recto proceras stipite laurus, | |
| non sine nutanti platano lentaque sorore | 290 |
| flammati Phaethontis et aeria cupressu. | |
| haec circum sedes late contexta locavit, | |
| vestibulum ut molli velatum fronde vireret. | |
| post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, | |
| extenuata gerens veteris vestigia poenae, | 295 |
| quam quondam silici restrictus membra catena | |
| persolvit pendens e verticibus praeruptis. | |
| inde pater divum sancta cum coniuge natisque | |
| advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens | |
| unigenamque simul cultricem montibus Idri: | 300 |
| Pelea nam tecum pariter soror aspernatast, | |
| nec Thetidis taedas voluit celebrare iugales. | |
| qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, | |
| large multiplici constructae sunt dape mensae, | |
| cum interea infirmo quatientes corpora motu | 305 |
| veridicos Parcae coeperunt edere cantus. | |
| his corpus tremulum complectens undique vestis | |
| candida purpurea talos incinxerat ora, | |
| at roseae niveo residebant vertice vittae, | |
| aeternumque manus carpebant rite laborem. | 310 |
| laeva colum molli lana retinebat amictum, | |
| dextera tum leviter deducens fila supinis | |
| formabat digitis, tum prono in pollice torquens | |
| libratum tereti versabat turbine fusum, | |
| atque ita decerpens aequabat semper opus dens, | 315 |
| laneaque aridulis haerebant morsa labellis, | |
| quae prius in levi fuerant exstantia filo: | |
| ante pedes autem candentis mollia lanae | |
| vellera virgati custodibant calathisci. | |
| hae tum clarisona vellentes vellera voce | 320 |
| talia divino fuderunt carmine fata, | |
| carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas. | |
| o decus eximium magnis virtutibus augens, | |
| Emathiae tutamen, Opis carissime nato, | |
| accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, | 325 |
| veridicum oraclum: sed vos, quae fata sequuntur, | |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | |
| adveniet tibi iam portans optata maritis | |
| Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, | |
| quae tibi flexanimo mentem perfundat amore, | 330 |
| languidulosque paret tecum coniungere somnos, | |
| levia substernens robusto bracchia collo. | |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | |
| nulla domus tales umquam contexit amores, | |
| nullus amor tali coniunxit foedere amantes, | 335 |
| qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. | |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | |
| nascetur vobis expers terroris Achilles, | |
| hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, | |
| qui persaepe vago victor certamine cursus | 340 |
| flammea praevertet celeris vestigia cervae. | |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | |
| non illi quisquam bello se conferet heros, | |
| cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi, | |
| Troicaque obsidens longinquo moenia bello, | 345 |
| periuri Pelopis vastabit tertius heres. | |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | |
| illius egregias virtutes claraque facta | |
| saepe fatebuntur natorum in funere matres, | |
| cum incultum cano solvent a vertice crinem, | 350 |
| putridaque infirmis variabunt pectora palmis. | |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | |
| namque velut densas praecerpens messor aristas | |
| sole sub ardenti flaventia demetit arva, | |
| Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. | 355 |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | |
| testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, | |
| quae passim rapido diffunditur Hellesponto, | |
| cuius iter densis angustans corporum acervis | |
| alta tepefaciet permixta flumina caede. | 360 |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | |
| denique testis erit morti quoque reddita praeda, | |
| cum teres excelso coacervatum aggere bustum | |
| excipiet niveos perculsae virginis artus. | |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | 365 |
| nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis | |
| urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, | |
| alta Polyxenia madefient caede sepulcra; | |
| quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, | |
| proiciet truncum summisso poplite corpus. | 370 |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | |
| quare agite optatos animi coniungite amores, | |
| accipiat coniunx felici foedere divam, | |
| dedatur cupido iam dudum nupta marito. | |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | 375 |
| non illam nutrix orienti luce revisens | |
| hesterno collum poterit circumdare filo, | |
| anxia nec mater discordis maesta puellae | 379 |
| secubitu caros mittet sperare nepotes. | 380 |
| currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | |
| talia praefantes quondam felicia Peleo | |
| carmina divino cecinerunt pectore Parcae. | |
| praesentes namque ante domos invisere castas | |
| heroum et sese mortali ostendere coetu | 385 |
| caelicolae nondum spreta pietate solebant. | |
| saepe pater divum templo in fulgente residens, | |
| annua cum festis venissent sacra diebus, | |
| conspexit terra centum procumbere tauros. | |
| saepe vagus Liber Parnasi vertice summo | 390 |
| Thyiadas effusis euhantes crinibus egit, | |
| cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes | |
| acciperent laeti divum fumantibus aris. | |
| saepe in letifero belli certamine Mavors | |
| aut rapidi Tritonis era aut Amarynthia virgo | 395 |
| armatas hominumst praesens hortata catervas. | |
| sed postquam tellus scelerest imbuta nefando, | |
| iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, | |
| perfudere manus fraterno sanguine fratres, | |
| destitit exstinctos natus lugere parentes, | 400 |
| optavit genitor primaevi funera nati, | |
| liber uti nuptae poteretur flore novellae, | |
| ignaro mater substernens se improba nato | |
| impia non veritast divos scelerare penates: | |
| omnia fanda nefanda malo permixta furore | 405 |
| iustificam nobis mentem avertere deorum. | |
| quare nec tales dignantur visere coetus, | |
| nec se contingi patiuntur lumine claro. |