| LXV | |
| Etsi me assiduo defectum cura dolore | 65.1 |
| sevocat a doctis, Hortale, virginibus, | |
| nec potis est dulces Musarum expromere fetus | |
| mens animi (tantis fluctuat ipsa malis: | |
| namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris | 5 |
| pallidulum manans alluit unda pedem, | |
| Troica Rhoeteo quem subter litore tellus | |
| ereptum nostris obterit ex oculis— | |
| <numquam ego te potero posthac audire loquentem,> | |
| numquam ego te, vita frater amabilior, | 10 |
| aspiciam posthac? at certe semper amabo, | |
| semper maesta tua carmina morte canam, | |
| qualia sub densis ramorum concinit umbris | |
| Daulias, absumpti fata gemens Ityli): | |
| sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto | 15 |
| haec expressa tibi carmina Battiadae, | |
| ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis | |
| effluxisse meo forte putes animo, | |
| ut missum sponsi furtivo munere malum | |
| procurrit casto virginis e gremio, | 20 |
| quod miserae oblitae molli sub veste locatum, | |
| dum adventu matris prosilit, excutitur; | |
| atque illud prono praeceps agitur decursu, | |
| huic manat tristi conscius ore rubor. |