| LXVI | |
| Omnia qui magni dispexit lumina mundi, | 66.1 |
| qui stellarum ortus comperit atque obitus, | |
| flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, | |
| ut cedant certis sidera temporibus, | |
| ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans | 5 |
| dulcis amor gyro devocet aerio: | |
| idem me ille Conon caelesti in limine vidit | |
| e Bereniceo vertice caesariem | |
| fulgentem clare, quam cunctis illa deorum | |
| levia protendens bracchia pollicitast, | 10 |
| qua rex tempestate novo auctatus hymenaeo | |
| vastatum fines iverat Assyrios, | |
| dulcia nocturnae portans vestigia rixae, | |
| quam de virgineis gesserat exuviis. | |
| estne novis nuptis odio Venus? an quod aventum | 15 |
| frustrantur falsis gaudia lacrimulis, | |
| ubertim thalami quas iuxta limina fundunt? | |
| non, ita me divi, vera gemunt, iuerint. | |
| id mea me multis docuit regina querellis | |
| invisente novo proelia torva viro. | 20 |
| et tu non orbum luxti deserta cubile, | |
| sed fratris cari flebile discidium? | |
| quam penitus maestas exedit cura medullas! | |
| ut tibi tunc toto pectore sollicitae | |
| sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe | 25 |
| cognoram a parva virgine magnanimam. | |
| anne bonum oblita's facinus, quo regium adepta's | |
| coniugium, quo non fortius ausit alis? | |
| sed tum maesta virum mittens quae verba locuta's! | |
| Iuppiter, ut tersti lumina saepe manu! | 30 |
| quis te mutavit tantus deus? an quod amantes | |
| non longe a caro corpore abesse volunt? | |
| atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis | |
| non sine taurino sanguine pollicita's, | |
| si reditum tetulisset. is haud in tempore longo | 35 |
| captam Asiam Aegypti finibus addiderat. | |
| quis ego pro factis caelesti reddita coetu | |
| pristina vota novo munere dissoluo. | |
| invita, o regina, tuo de vertice cessi, | |
| invita: adiuro teque tuumque caput, | 40 |
| digna ferat quod siquis inaniter adiurarit: | |
| sed qui se ferro postulet esse parem? | |
| ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris | |
| progenies Thiae clara supervehitur, | |
| cum Medi peperere novum mare, cumque iuventus | 45 |
| per medium classi barbara navit Athon. | |
| quid facient crines, cum ferro talia cedant? | |
| Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, | |
| et qui principio sub terra quaerere venas | |
| institit ac ferri stringere duritiem! | 50 |
| abiunctae paulo ante comae mea fata sorores | |
| lugebant, cum se Memnonis Aethiopis | |
| unigena impellens nutantibus aera pinnis | |
| obtulit Arsinoes Locridos ales equus, | |
| isque per aetherias me tollens avolat umbras | 55 |
| et Veneris casto collocat in gremio. | |
| ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, | |
| Graia Canopeis incola litoribus. | |
| hic liquidi vario ne solum in lumine caeli | |
| ex Ariadnaeis aurea temporibus | 60 |
| fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus | |
| devotae flavi verticis exuviae, | |
| uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me | |
| sidus in antiquis diva novum posuit: | |
| Virginis et saevi contingens namque Leonis | 65 |
| lumina, Callisto iuncta Lycaoniae, | |
| vertor in occasum, tardum dux ante Booten, | |
| qui vix sero alto mergitur Oceano. | |
| sed quamquam me nocte premunt vestigia divum, | |
| lux autem canae Tethyi restituit | 70 |
| (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo, | |
| namque ego non ullo vera timore tegam, | |
| nec si me infestis discerpent sidera dictis, | |
| condita quin imi pectoris evoluam): | |
| non his tam laetor rebus, quam me afore semper, | 75 |
| afore me a dominae vertice discrucior, | |
| quicum ego, dum virgo quidem erat, muliebribus expers | |
| unguentis, una vilia multa bibi. | |
| nunc vos, optato quas iunxit lumine taeda, | |
| non prius unanimis corpora coniugibus | 80 |
| tradite nudantes reiecta veste papillas, | |
| quam iucunda mihi munera libet onyx, | |
| vester onyx, casto colitis quae iura cubili. | |
| sed quae se impuro dedit adulterio, | |
| illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis: | 85 |
| namque ego ab indignis praemia nulla peto. | |
| sed magis, o nuptae, semper concordia vestras, | |
| semper amor sedes incolat assiduus. | |
| tu vero, regina, tuens cum sidera divam | |
| placabis festis luminibus Venerem, | 90 |
| unguinis expertem ne siris esse tuam me, | |
| sed potius largis affice muneribus. | |
| sidera corruerint! iterum ut coma regia fiam, | |
| proximus Hydrochoi fulguret Oarion! |