| LXVII | |
| O dulci iucunda viro, iucunda parenti, | 67.1 |
| salve, teque bona Iuppiter auctet ope, | |
| ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne | |
| olim, cum sedes ipse senex tenuit, | |
| quamque ferunt rursus nato servisse maligne, | 5 |
| postquam's porrecto facta marita sene. | |
| dic agedum nobis quare mutata feraris | |
| in dominum veterem deseruisse fidem. | |
| 'Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) | |
| culpa meast, quamquam dicitur esse mea, | 10 |
| nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: | |
| verum istuc populi lingua quiete tegit, | |
| qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, | |
| ad me omnes clamant: ianua, culpa tuast.' | |
| Non istuc satis est uno te dicere verbo, | 15 |
| sed facere ut quivis sentiat et videat. | |
| 'Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.' | |
| Nos volumus: nobis dicere ne dubita. | |
| 'Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis, | |
| falsumst. non illam vir prior attigerat, | 20 |
| languidior tenera cui pendens sicula beta | |
| numquam se mediam sustulit ad tunicam; | |
| sed pater illusi nati violasse cubile | |
| dicitur et miseram conscelerasse domum, | |
| sive quod impia mens caeco flagrabat amore, | 25 |
| seu quod iners sterili semine natus erat, | |
| ut quaerendum unde unde foret nervosius illud, | |
| quod posset zonam solvere virgineam.' | |
| Egregium narras mira pietate parentem, | |
| qui ipse sui nati minxerit in gremium. | 30 |
| 'Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere | |
| Brixia Cycneae supposita speculae, | |
| flavus quam molli praecurrit flumine Mella, | |
| Brixia Veronae mater amata meae, | |
| sed de Postumio et Corneli narrat amore, | 35 |
| cum quibus illa malum fecit adulterium. | |
| dixerit hic aliquis: qui tu istaec, ianua, nosti, | |
| cui numquam domini limine abesse licet | |
| nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo | |
| tantum operire soles aut aperire domum? | 40 |
| saepe illam audivi furtiva voce loquentem | |
| solam cum ancillis haec sua flagitia, | |
| nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi | |
| speraret nec linguam esse nec auriculam. | |
| praeterea addebat quendam, quem dicere nolo | 45 |
| nomine, ne tollat rubra supercilia. | |
| longus homost, magnas cui lites intulit olim | |
| falsum mendaci ventre puerperium.' |