| LXVIIIA | |
| Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo | 68A.1 |
| conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, | |
| naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis | |
| sublevem et a mortis limine restituam, | |
| quem neque sancta Venus molli requiescere somno | 5 |
| desertum in lecto caelibe perpetitur, | |
| nec veterum dulci scriptorum carmine Musae | |
| oblectant, cum mens anxia pervigilat: | |
| id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum, | |
| muneraque et Musarum hinc petis et Veneris. | 10 |
| sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli, | |
| neu me odisse putes hospitis officium, | |
| accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, | |
| ne amplius a misero dona beata petas. | |
| tempore quo primum vestis mihi tradita purast, | 15 |
| iucundum cum aetas florida ver ageret, | |
| multa satis lusi: non est dea nescia nostri, | |
| quae dulcem curis miscet amaritiem: | |
| sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors | |
| abstulit. o misero frater adempte mihi, | 20 |
| tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, | |
| tecum una totast nostra sepulta domus, | |
| omnia tecum una perierunt gaudia nostra, | |
| quae tuus in vita dulcis alebat amor. | |
| cuius ego interitu tota de mente fugavi | 25 |
| haec studia atque omnes delicias animi. | |
| quare, quod scribis Veronae turpe Catullo | |
| esse, quod hic quisquis de meliore nota | |
| frigida deserto tepefactet membra cubili, | |
| id, Manli, non est turpe, magis miserumst. | 30 |
| ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, | |
| haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. | |
| nam, quod scriptorum non magnast copia apud me, | |
| hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus, | |
| illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas; | 35 |
| huc una ex multis capsula me sequitur. | |
| quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna | |
| id facere aut animo non satis ingenuo, | |
| quod tibi non hucusque petenti copia praestost: | |
| ultro ego deferrem, copia siqua foret. | 40 |