| VIII | |
| Miser Catulle, desinas ineptire, | 8.1 |
| et quod vides perisse perditum ducas. | |
| fulsere quondam candidi tibi soles, | |
| cum ventitabas quo puella ducebat, | |
| amata nobis quantum amabitur nulla. | 5 |
| ibi illa multa tum iocosa fiebant, | |
| quae tu volebas nec puella nolebat. | |
| fulsere vere candidi tibi soles. | |
| nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli, | |
| nec quae fugit sectare, nec miser vive, | 10 |
| sed obstinata mente perfer, obdura. | |
| vale, puella, iam Catullus obdurat, | |
| nec te requiret nec rogabit invitam. | |
| at tu dolebis, cum rogaberis nulla. | |
| scelesta, vae te! quae tibi manet vita? | 15 |
| quis nunc te adibit? cui videberis bella? | |
| quem nunc amabis? cuius esse diceris? | |
| quem basiabis? cui labella mordebis? | |
| at tu, Catulle, destinatus obdura! |