| LXXXIII | |
| Lesbia mi praesente viro male plurima dicit: | 83.1 |
| haec illi fatuo maxima laetitiast. | |
| mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret, | |
| sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, | |
| non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, | 5 |
| iratast. hoc est, uritur et loquitur. |