| LXXXIV | |
| Chommoda dicebat, si quando commoda vellet | 84.1 |
| dicere, et insidias Arrius hinsidias, | |
| et tum mirifice sperabat se esse locutum, | |
| cum quantum poterat dixerat hinsidias. | |
| credo, sic mater, sic semper avunculus eius, | 5 |
| sic maternus avus dixerat atque avia. | |
| hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: | |
| audibant eadem haec leniter et leviter, | |
| nec sibi postilla metuebant talia verba, | |
| cum subito affertur nuntius horribilis, | 10 |
| Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, | |
| iam non Ionios esse, sed Hionios. |