Error converting betacode to unicode. input = ~a"0472"b"001"c"Carm"d"Catul"y84z"t" ^ at offset(s): 1 99
LXXXIV 100
Chommoda dicebat, si quando commoda vellet 1
  dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
  cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic semper avunculus eius, 5
  sic maternus avus dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
  audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
  cum subito affertur nuntius horribilis, 10
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
  iam non Ionios esse, sed Hionios.