| LXXXVIII | |
| Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore | 88.1 |
| prurit et abiectis pervigilat tunicis? | |
| quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? | |
| ecquid scis quantum suscipiat sceleris? | |
| suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys | 5 |
| nec genitor Nympharum abluit Oceanus: | |
| nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat, ultra, | |
| non si demisso se ipse voret capite. |