| LXXXIX | |
| Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater | 89.1 |
| tamque valens vivat tamque venusta soror | |
| tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis | |
| cognatis, quare is desinat esse macer? | |
| qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, | 5 |
| quantumvis quare sit macer invenies. |