| X | |
| Varus me meus ad suos amores | 10.1 |
| visum duxerat e foro otiosum, | |
| scortillum, ut mihi tum repente visumst, | |
| non sane illepidum neque invenustum. | |
| huc ut venimus, incidere nobis | 5 |
| sermones varii, in quibus, quid esset | |
| iam Bithynia, quo modo se haberet, | |
| ecquonam mihi profuisset aere. | |
| respondi, id quod erat, nihil neque ipsis | |
| nunc praetoribus esse nec cohorti, | 10 |
| cur quisquam caput unctius referret, | |
| praesertim quibus esset irrumator | |
| praetor, nec faceret pili cohortem. | |
| 'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic | |
| natum dicitur esse, comparasti | 15 |
| ad lecticam homines.' ego, ut puellae | |
| unum me facerem beatiorem, | |
| 'non' inquam 'mihi tam fuit maligne, | |
| ut, provincia quod mala incidisset, | |
| non possem octo homines parare rectos.' | 20 |
| at mi nullus erat nec hic neque illic, | |
| fractum qui veteris pedem grabati | |
| in collo sibi collocare posset. | |
| hic illa, ut decuit cinaediorem, | |
| 'quaeso,' inquit mihi 'mi Catulle, paulum | 25 |
| istos commoda! nam volo ad Serapim | |
| deferri.' 'mane,' inquii puellae, | |
| 'istud quod modo dixeram me habere, | |
| fugit me ratio: meus sodalis, | |
| Cinnast Gaius, is sibi paravit. | 30 |
| verum, utrum illius an mei, quid ad me? | |
| utor tam bene quam mihi paratis. | |
| sed tu insulsa male et molesta vivis, | |
| per quam non licet esse neglegentem.' |