| Cum tot tantisque difficultatibus adfectus atque adflictus | 10.1 |
| in tuam, C. Aquili, fidem, veritatem, misericordiam | |
| P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter vim | |
| adversariorum non ius par, non agendi potestas eadem, | |
| non magistratus aequus reperiri potuerit, cum ei summam | 5 |
| per iniuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te, | |
| C. Aquili, vosque qui in consilio adestis, orat atque obsecrat | |
| ut multis iniuriis iactatam atque agitatam aequitatem in | |
| hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini. Id | 11.1 |
| quo facilius facere possitis, dabo operam ut a principio | |
| res quem ad modum gesta et contracta sit cognoscatis. | |
| C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum | |
| rerum pater familias et prudens et attentus, una in re | 5 |
| paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex. Naevio | |
| fecerit, viro bono, verum tamen non ita instituto ut iura | |
| societatis et officia certi patris familias nosse posset; non | |
| quo ei deesset ingenium; nam neque parum facetus scurra | |
| Sex. Naevius neque inhumanus praeco umquam est existi- | 10 |
| matus. Quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam | |
| vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset, | |
| vocem in quaestum contulit, libertate usus est quo im- | |
| punius dicax esset. Qua re quidem socium tibi eum velles | 12.1 |
| adiungere nihil erat nisi ut in tua pecunia condisceret qui | |
| pecuniae fructus esset; tamen inductus consuetudine ac | |
| familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum | |
| rerum quae in Gallia comparabantur. Erat ei pecuaria res | 5 |
| ampla et rustica sane bene culta et fructuosa. Tollitur ab | |
| atriis Liciniis atque a praeconum consessu in Galliam | |
| Naevius et trans Alpis usque transfertur. Fit magna | |
| mutatio loci, non ingeni. Nam qui ab adulescentulo | |
| quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam | 10 |
| nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri | |
| quaestu contentus esse non poterat. Nec mirum, si is qui | 13.1 |
| vocem venalem habuerat ea quae voce quaesiverat magno | |
| sibi quaestui fore putabat. Itaque hercule haud medio- | |
| criter de communi quodcumque poterat ad se in privatam | |
| domum sevocabat; qua in re ita diligens erat quasi ei | 5 |
| qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio | |
| condemnari solerent. Verum his de rebus non necesse | |
| habeo dicere ea quae me P. Quinctius cupit commemo- | |
| rare; tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non | |
| flagitat, praeteribo. | 10 |