| Cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe | 14.1 |
| suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode | |
| posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non | |
| ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset | |
| Naevius, et moritur repentino. Heredem testamento reli- | 5 |
| quit hunc P. Quinctium ut, ad quem summus maeror morte | |
| sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret. | |
| Quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur | 15.1 |
| Quinctius, ibi cum isto Naevio familiariter vivit. Annum | |
| fere una sunt, cum et de societate multa inter se communi- | |
| carent et de tota illa ratione atque re Gallicana; neque | |
| interea verbum ullum interposuit Naevius aut societatem | 5 |
| sibi quippiam debere aut privatim Quinctium debuisse. | |
| Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nomini- | |
| bus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia | |
| P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum | |
| rerum quae ipsius erant privatae. Ibi tum vir optimus Sex. | 16.1 |
| Naevius hominem multis verbis deterret ne auctionetur; | |
| eum non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset | |
| vendere; Romae sibi nummorum facultatem esse, quam, si | |
| saperet, communem existimaret pro fraterna illa necessitu- | 5 |
| dine et pro ipsius adfinitate; nam P. Quincti consobrinam | |
| habet in matrimonio Naevius et ex ea liberos. Quia, quod | |
| virum bonum facere oportebat, id loquebatur Naevius, | |
| credidit Quinctius eum qui orationem bonorum imitaretur | |
| facta quoque imitaturum; auctionem velle facere desistit, | 10 |
| Romam proficiscitur; decedit ex Gallia Romam simul | |
| Naevius. Cum pecuniam C. Quinctius P. Scapulae de- | 17.1 |
| buisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis | |
| eius dissolveret. Hoc eo per te agebatur quod propter | |
| aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse | |
| quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum | 5 |
| solveretur. Decidis statuisque tu propter necessitudinem | |
| quae tibi cum Scapulis est quid eis ad denarium solveretur. |