| Haec omnia Quinctius agebat auctore et consuasore | 18.1 |
| Naevio. Nec mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium | |
| sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in | |
| Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset, | |
| numeraturum se dicebat. Quinctius porro istum posse | 5 |
| facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur | |
| mentiretur non erat, non putabat; quasi domi nummos | |
| haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Naevium cer- | |
| tiorem facit, rogat ut curet quod dixisset. Tum iste vir | 19.1 |
| optimus—vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico | |
| 'optimus'—qui hunc in summas angustias adductum putaret, | |
| ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstrin- | |
| geret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus ratio- | 5 |
| nibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum | |
| Quinctio controversiae nihil futurum. 'Posterius,' inquit, | |
| 'ista videbimus,' Quinctius; 'nunc hoc velim cures, si tibi | |
| videtur, quod dixisti.' Negat se alia ratione facturum; | |
| quod promisisset, non plus sua referre quam si, cum auctio- | 10 |
| nem venderet, domini iussu quippiam promisisset. Desti- | 20.1 |
| tutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies | |
| aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent, | |
| deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore | |
| condicione dissolvit. Tum appellat ultro Naevium ut, | 5 |
| quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, | |
| videret ut quam primum et quam minima cum molestia | |
| tota res transigeretur. Dat iste amicum M. Trebellium, nos | 21.1 |
| communem necessarium, qui istius domi erat eductus et | |
| quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, Sex. | |
| Alfenum. Res convenire nullo modo poterat, propterea | |
| quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri | 5 |
| praeda contentus non erat. Itaque ex eo tempore res esse | 22.1 |
| in vadimonium coepit. Cum vadimonia saepe dilata essent | |
| et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum | |
| neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium | |
| Naevius. | 5 |