| Obsecro, C. Aquili vosque qui adestis in consilio, ut dili- | 22.6 |
| genter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam ratio- | |
| nem insidiarum cognoscere possitis. Ait se auctionatum | 23.1 |
| esse in Gallia; quod sibi videretur se vendidisse; curasse | |
| ne quid sibi societas deberet; se iam neque vadari amplius | |
| neque vadimonium promittere; si quid agere secum velit | |
| Quinctius, non recusare. Hic cum rem Gallicanam cuperet | 5 |
| revisere, hominem in praesentia non vadatur; ita sine vadi- | |
| monio disceditur. Deinde Romae dies xxx fere Quinctius | |
| commoratur; cum ceteris quae habebat vadimonia differt | |
| ut expeditus in Galliam proficisci posset; proficiscitur. | |
| Roma egreditur ante diem ii Kalend. Februarias Quinctius | 24.1 |
| Scipione et Norbano coss. Quaeso ut eum diem memoriae | |
| mandetis. L. Albius Sex. filius Quirina, vir bonus et cum | |
| primis honestus, una profectus est. Cum venissent ad Vada | |
| Volaterrana quae nominantur, vident perfamiliarem Naevi, | 5 |
| qui ex Gallia pueros venalis isti adducebat, L. Publicium; | |
| qui, ut Romam venit, narrat Naevio quo in loco viderit | |
| Quinctium. Quod ubi ex Publicio <audivit>, pueros circum | 25.1 |
| amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et | |
| a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi | |
| adsint hora secunda postridie. Veniunt frequentes. Testi- | |
| ficatur iste p. qvinctivm non stetisse et stetisse se; | 5 |
| tabulae maxime signis hominum nobilium consignantur, | |
| disceditur. Postulat a Burrieno praetore Naevius ut ex | |
| edicto bona possidere liceat; iussit bona proscribi eius | |
| quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis | |
| istius vivis divelli nullo modo poterat. Qua ex re intellegi | 26.1 |
| facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sol- | |
| lemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat. | |
| Etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas | |
| colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama | 5 |
| ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et | |
| impium esse fateatur. Libellos Sex. Alfenus, procurator | 27.1 |
| P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Naevi, deicit, | |
| servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese | |
| procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque | |
| P. Quincti consulere et adventum eius exspectare; quod si | 5 |
| facere nolit atque imbiberit eius modi rationibus illum ad | |
| suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere | |
| velit, iudicio defendere. Haec dum Romae geruntur, Quin- | 28.1 |
| ctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorum de | |
| saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur. |